2
1 Et dixit ad me: “ Fili hominis, sta super pedes tuos, et
loquar tecum ”.
2 Et ingressus est in me spiritus, postquam locutus est mihi
et statuit me supra pedes meos, et audivi loquentem ad me
3 et dicentem: “ Fili hominis, mitto ego
te ad filios Israel, ad gentes apostatrices, quae recesserunt a me; ipsi et patres
eorum praevaricati sunt in me usque ad diem hanc.
4 Et filii dura facie et obstinato corde sunt, ad quos ego
mitto te; et dices ad eos: Haec dicit Dominus Deus.
5 Ipsi sive audiant, sive contemnant —
quoniam domus exasperans est — sciant tamen quia propheta
fuerit in medio eorum.
6 Tu ergo, fili hominis, ne timeas eos neque sermones eorum
metuas, etsi cardui et spinae te circumdant, et cum scorpionibus habitas. Verba
eorum ne timeas et vultus eorum ne formides, quia domus exasperans est.
7 Loqueris ergo verba mea ad eos, sive audiant, sive
contemnant, quoniam exasperantes sunt.
8 Tu autem, fili hominis, audi, quaecumque loquor ad te, et
noli esse exasperans, sicut domus exasperatrix est; aperi os tuum et comede,
quaecumque ego do tibi ”.
9 Et vidi: et ecce manus missa ad me, in qua erat involutus
liber; et expandit illum coram me, qui erat scriptus intus et foris, et
scriptae erant in eo lamentationes et gemitus et vae.
|