5
1 Et tu, fili hominis, sume tibi gladium acutum radentem pilos
et assumes eum et duces per caput tuum et per barbam tuam et assumes tibi
stateram ponderis et divides eos.
2 Tertiam partem igne combures in medio civitatis, post
completionem dierum obsidionis; et assumens tertiam partem, concides gladio in
circuitu eius; tertiam vero aliam disperges in ventum, et gladium nudabo post
eos.
3 Et sumes inde parvum numerum et ligabis eos in summitate
pallii tui;
4 et ex eis rursum tolles et proicies eos in medio ignis et
combures eos igne; ex eo egredietur ignis. Et dices ad omnem domum Israel:
5 Haec dicit Dominus Deus: Ista est Ierusalem! In medio
gentium posui eam et in circuitu eius terras.
6 Et contempsit iudicia mea, ut plus esset impia quam gentes,
et praecepta mea ultra quam terrae, quae in circuitu eius sunt: iudicia enim
mea proiecerunt et in praeceptis meis non ambulaverunt.
7 Idcirco haec dicit Dominus Deus: Quia tumultuati estis magis
quam gentes, quae in circuitu vestro sunt, et in praeceptis meis non ambulastis
et iudicia mea non fecistis et iuxta iudicia gentium, quae in circuitu vestro
sunt, non estis operati,
8 ideo haec dicit Dominus Deus: Ecce ego ad te et ipse ego
faciam in medio tui iudicia in oculis gentium
9 et faciam in te, quae non feci et quibus similia ultra non
faciam, propter omnes abominationes tuas.
10
Ideo patres comedent filios in medio tui, et filii comedent patres suos, et
faciam in te iudicia et ventilabo universas reliquias tuas in omnem ventum.
11 Idcirco vivo ego, dicit Dominus Deus, vere pro eo quod
sanctum meum violasti in omnibus offensionibus tuis et in omnibus
abominationibus tuis, ego quoque radam, et non parcet oculus meus, et non
miserebor.
12 Tertia tui pars peste morietur et fame consumetur in medio
tui, et tertia tui pars in gladio cadet in circuitu tuo, tertiam vero partem
tuam in omnem ventum dispergam et gladium evaginabo post eos.
13
Et complebo furorem meum et requiescere faciam indignationem meam in eis et
consolabor; et scient quia ego Dominus locutus sum in zelo meo, cum implevero
indignationem meam in eis.
14 Et dabo te in desertum et in opprobrium in gentibus, quae
in circuitu tuo sunt, in conspectu omnis praetereuntis;
15 et eris opprobrium et blasphemia, exemplum et stupor in
gentibus, quae in circuitu tuo sunt, cum fecero in te iudicia in furore et in
indignatione et in castigationibus irae.
16 Ego Dominus locutus sum. Quando misero sagittas famis
pessimas in vos, quae erunt mortiferae, et quas mittam, ut destruam vos, et
famem congregabo super vos et conteram vobis baculum panis;
17 et immittam in vos famem et bestias pessimas, et absque
liberis facient te, et pestilentia et sanguis transibunt per te, et gladium
inducam super te. Ego Dominus locutus sum ”.
|