6
1 Et factus est sermo Domini ad me dicens:
2 “ Fili hominis, pone faciem tuam ad montes Israel et prophetabis ad
eos
3 et dices: Montes Israel, audite verbum Domini Dei. Haec
dicit Dominus Deus montibus et collibus, voraginibus et vallibus: Ecce ego
inducam super vos gladium et destruam excelsa vestra;
4 et demoliar aras vestras, et confringentur delubra vestra,
et deiciam interfectos vestros ante idola vestra.
5 Et dabo cadavera filiorum Israel ante faciem simulacrorum
vestrorum et dispergam ossa vestra circum aras vestras;
6 in omnibus habitationibus vestris urbes desertae erunt, et
excelsa demolientur, ut dissipentur et intereant arae vestrae, et confringantur
et cessent idola vestra, et conterantur delubra vestra, et deleantur opera
vestra.
7 Et cadet interfectus in medio vestri, et scietis quia ego
Dominus.
8 Et relinquam in vobis eos, qui fugerint gladium in gentibus,
cum dispersero vos in terris;
9 et recordabuntur mei liberati vestri in gentibus, ad quas
captivi ducti sunt, quia contrivi cor eorum fornicans et recedens a me, et
oculos eorum fornicantes post idola sua; et displicebunt sibimet super malis,
quae fecerunt in universis abominationibus suis,
10 et scient quia ego Dominus non frustra locutus sum, ut
facerem eis malum hoc.
11 Haec dicit Dominus Deus: Plaude manu tua et percute pede
tuo et dic: Heu ad omnes abominationes malas domus Israel, quia gladio, fame et
peste ruituri sunt!
12
Qui longe est, peste morietur; qui autem prope, gladio corruet; et, qui
relictus fuerit et obsessus, fame morietur, et complebo indignationem meam in
eis.
13 Et scietis quia ego Dominus, cum fuerint interfecti eorum
in medio idolorum suorum, in circuitu ararum suarum, in omni colle excelso, in
cunctis summitatibus montium et subtus omne lignum nemorosum et subtus
universam quercum frondosam, locum ubi obtulerunt tura redolentia universis
idolis suis.
14 Et extendam manum meam super eos et faciam terram desolatam
et destitutam a deserto usque Rebla in omnibus habitationibus eorum, et scient
quia ego Dominus ”.
|