9
1 Et clamavit in auribus meis voce magna dicens: “ Appro
pinquaverunt visitationes urbis, et unusquisque vas interfectionis habet in
manu sua ”.
2 Et ecce sex viri veniebant de via portae superioris, quae
respicit ad aquilonem, et uniuscuiusque vas interitus in manu eius; vir quoque
unus in medio eorum vestitus lineis, et atramentarium scriptoris ad renes eius;
et ingressi sunt et steterunt iuxta altare aereum.
3 Et gloria Dei Israel elevata est de cherub, super quem erat,
ad limen domus; et vocavit virum, qui indutus erat lineis et atramentarium
scriptoris habebat in lumbis suis.
4 Et dixit Dominus ad eum: “ Transi per
mediam civitatem in medio Ierusalem et signa thau super frontes virorum gementium
et dolentium super cunctis abominationibus, quae fiunt in medio eius ”.
5 Et illis dixit, audiente me: “ Transite
per civitatem sequentes eum et percutite; non parcat oculus vester, neque
misereamini:
6 senem, adulescentulum et virginem et parvulum et mulieres
interficite usque ad internecionem; omnem autem, super quem videritis thau, ne
occidatis, et a sanctuario meo incipite ”. Coeperunt ergo
a viris senioribus, qui erant ante faciem domus.
7 Et dixit ad eos: “Contaminate domum et
implete atria interfectis. Egredimini ”. Et egressi sunt
et percutiebant eos, qui erant in civitate.
8 Et caede completa, remansi ego ruique super faciem meam et
clamans aio: “Heu, Domine Deus! Ergone disperdes omnes
reliquias Israel, effundens furorem tuum super Ierusalem? ”.
9 Et dixit ad me: “ Iniquitas domus
Israel et Iudae magna est nimis valde; et repleta est terra sanguinibus, et
civitas repleta est iniustitia. Dixerunt enim: “Dereliquit
Dominus terram, et Dominus non videt”;
10 igitur et meus non parcet oculus, neque miserebor: viam
eorum super caput eorum reddam ”.
11 Et ecce vir, qui indutus erat lineis, qui habebat
atramentarium in lumbis suis, respondit verbum dicens: “
Feci, sicut praecepisti mihi ”.
|