10
1 Et vidi: et ecce super fir mamentum, quod erat super caput
cherubim, quasi lapis sapphirus, quasi species similitudinis solii apparuit
super ea.
2 Et dixit ad virum, qui indutus erat lineis, et ait: “ Ingredere in
medio rotarum, quae sunt subtus cherub, et imple manus tuas prunis ignis, quae
sunt inter cherubim, et effunde super civitatem ”.
Ingressusque est in conspectu meo.
3 Cherubim autem stabant a dextris domus, cum ingrederetur
vir, et nubes implevit atrium interius.
4 Et elevata est gloria Domini desuper cherub ad limen domus,
et repleta est domus nube, et atrium repletum est splendore gloriae Domini.
5 Et sonitus alarum cherubim audiebatur usque ad atrium
exterius, quasi vox Dei omnipotentis loquentis.
6 Cumque praecepisset viro, qui indutus erat lineis, dicens: “ Sume ignem de medio rotarum, de medio cherubim ”,
ingressus ille stetit iuxta rotam;
7 et extendit cherub manum de medio cherubim ad ignem, qui
erat inter cherubim, et sumpsit et dedit in manus eius, qui indutus erat
lineis; qui accipiens egressus est.
8 Et apparuit in cherubim similitudo manus hominis subtus
pennas eorum,
9 et vidi: et ecce quattuor rotae iuxta cherubim; rota una
iuxta cherub unum, et rota alia iuxta cherub unum, species autem rotarum erat
quasi species lapidis chrysolithi,
10 et aspectus earum similitudo una illis quattuor, quasi sit
rota in medio rotae.
11 Cumque ambularent in quattuor partes, gradiebantur et non
convertebantur ambulantes, sed ad locum, ad quem ire declinabat quae prima
erat, sequebantur et ceterae nec convertebantur, cum ambularent.
12 Et omne corpus eorum et terga et manus et pennae et rotae
plena erant oculis in circuitu illis quattuor;
13 et rotae istae vocatae sunt Volubiles, audiente me.
14 Quattuor autem facies habebat unumquodque: facies prima
facies cherub, et facies secunda facies hominis, et tertia facies leonis, et
quarta facies aquilae.
15 Et elevati sunt cherubim: ipsum est animal, quod videram
iuxta fluvium Chobar.
16 Cumque ambularent, cherubim ibant pariter, et rotae iuxta
ea; et cum elevarent cherubim alas suas, ut exaltarentur de terra, non
convertebantur rotae, sed et ipsae iuxta erant.
17 Stantibus illis, stabant et cum elevatis elevabantur;
spiritus enim animalium erat in eis.
18 Et egressa est gloria Domini a limine templi et stetit
super cherubim;
19 et elevantes cherubim alas suas exaltata sunt a terra coram
me, et, illis egredientibus, rotae quoque subsecutae sunt; et stetit in
introitu portae domus Domini orientalis, et gloria Dei Israel erat super eos.
20 Ipsum est animal, quod vidi subter Deum Israel iuxta
fluvium Chobar, et intellexi quia cherubim essent.
21 Quattuor per quattuor vultus unicuique, et quattuor alae
unicuique, et similitudo manus hominis sub alis eorum;
22 et similitudo vultuum eorum, ipsi vultus quorum aspectum
videram iuxta fluvium Chobar. Et singuli ante faciem suam gradiebantur.
|