12
1 Et factus est sermo Domini ad me dicens:
2 “ Fili hominis, in medio domus exasperantis tu habitas, qui oculos
habent ad videndum et non vident, et aures ad audiendum et non audiunt, quia
domus exasperans est.
3 Tu ergo, fili hominis, fac tibi vasa transmigrationis et
transmigrabis per diem coram eis; transmigrabis autem de loco tuo ad locum
alterum in conspectu eorum, si forte aspiciant, quia domus exasperans est.
4 Et efferes foras vasa tua quasi vasa transmigrantis per diem
in conspectu eorum; tu autem egredieris vespere coram eis, sicut egreditur
migrans.
5 Ante oculos eorum perfode tibi parietem et efferes per eum;
6 in conspectu eorum in umeris portabis, in caligine efferes:
faciem tuam velabis et non videbis terram, quia portentum dedi te domui Israel ”.
7 Feci ergo, sicut praeceperat mihi Dominus: vasa mea protuli
quasi vasa transmigrantis per diem et vespere perfodi mihi parietem manu; et in
caligine extuli in umeris portans in conspectu eorum.
8 Et factus est sermo Domini ad me mane dicens:
9 “ Fili hominis, numquid non dixerunt ad
te domus Israel, domus exasperans: “Quid tu facis?”.
10 Dic ad eos: Haec dicit Dominus Deus: Super ducem onus
istud, qui est in Ierusalem, et super omnem domum Israel, quae est in medio
eius.
11 Dic: Ego
portentum vestrum. Quomodo feci, sic fiet illis: in transmigrationem et in
captivitatem ibunt.
12 Et dux, qui est in medio eorum, in umeris portabit, in
caligine, et egredietur; parietem perfodient, ut transitus fiat per eum; faciem
suam operiet, ut non videat oculo terram.
13 Et extendam rete meum super illum, et capietur in tendicula
mea; et adducam eum in Babylonem in terram Chaldaeorum, et ipsam non videbit
ibique morietur.
14 Et omnes, qui circa eum sunt, praesidium eius et agmina
eius, dispergam in omnem ventum; et gladium evaginabo post eos.
15 Et scient quia ego Dominus, quando dispersero illos in
gentibus et disseminavero eos in terris.
16 Et relinquam ex eis viros paucos a gladio et fame et
pestilentia, ut narrent omnia scelera eorum in gentibus, ad quas ingredientur,
et scient quia ego Dominus ”.
17 Et factus est sermo Domini ad me dicens:
18 “ Fili hominis, panem tuum in conturbatione comede; sed et
aquam tuam in trepidatione et sollicitudine bibe.
19 Et dices ad populum terrae: Haec dicit Dominus Deus ad eos,
qui habitant in Ierusalem in terra Israel: Panem suum in sollicitudine comedent
et aquam suam in desolatione bibent, quia desolabitur terra a plenitudine sua
propter violentiam omnium, qui habitant in ea;
20 et civitates, quae nunc habitantur, desolatae erunt,
terraque deserta, et scietis quia ego Dominus ”.
21 Et factus est sermo Domini ad me dicens:
22 “ Fili hominis, quod est proverbium istud vobis in terra
Israel dicentibus: “In longum differentur dies, et peribit omnis visio”?
23 Ideo dic ad eos: Haec dicit Dominus Deus: Quiescere faciam
proverbium istud, neque vulgo dicetur ultra in Israel; et loquere ad eos quod
appropinquaverint dies et sermo omnis visionis.
24 Non enim erit ultra omnis visio vana neque divinatio
ambigua in medio filiorum Israel,
25 quia ego Dominus loquar; quodcumque locutus fuero verbum,
et fiet: non prolongabitur amplius, sed in diebus vestris, domus exasperans,
loquar verbum et faciam illud ”, dicit Dominus Deus.
26 Et factus est sermo Domini ad me dicens:
27 “ Fili hominis, ecce domus Israel dicentium: “Visio, quam
hic videt, in dies multos et in tempora longa iste prophetat”;
28 propterea dic ad eos: Haec dicit Dominus Deus: Non
differetur ultra omnis sermo meus; verbum, quod locutus fuero, complebitur ”,
dicit Dominus Deus.
|