13
1 Et factus est sermo Domini ad me dicens:
2 “ Fili hominis, vaticinare ad prophetas Israel, qui
prophetant; et dices prophetantibus de corde suo: Audite verbum Domini.
3
Haec dicit Dominus Deus: Vae prophetis insipientibus, qui sequuntur spiritum
suum et nihil vident!
4 Quasi vulpes in ruinis
prophetae tui, Israel, facti sunt.
5 Non ascendistis confractiones neque opposuistis murum pro
domo Israel, ut staretis in proelio in die Domini.
6
Vident vana et divinant mendacium dicentes: “Ait Dominus”, cum
Dominus non miserit eos; et exspectant, ut confirmet sermonem.
7 Numquid non visionem cassam vidistis et divinationem
mendacem locuti estis, et dicitis: “Ait Dominus”, cum ego non sim locutus?
8 Propterea haec dicit Dominus Deus: Quia locuti estis vana et
vidistis mendacium, ideo ecce ego ad vos, ait Dominus Deus;
9 et erit manus mea super prophetas, qui vident vana et
divinant mendacium: in consilio populi mei non erunt et in scriptura domus
Israel non scribentur nec in terram Israel ingredientur, et scietis quia ego
Dominus Deus.
10 Eo quod deceperint populum meum dicentes: “Pax”, et non est pax; et ipse aedificabat
parietem, illi autem liniebant eum calce.
11 Dic ad eos, qui liniunt calce, quod casurus sit; erit enim
imber inundans, et dabo lapides grandinis desuper irruentes et ventum procellae
dissipantem.
12 Siquidem ecce cecidit paries; numquid non dicetur vobis: “Ubi est litura, quam levistis?”.
13 Propterea haec dicit Dominus Deus: Et erumpere faciam
spiritum tempestatum in indignatione mea, et imber inundans in furore meo erit,
et lapides grandinis in ira in consumptionem;
14 et destruam parietem, quem levistis calce, et adaequabo eum
terrae, et revelabitur fundamentum eius, et cadet, et consumemini in medio eius
et scietis quia ego sum Dominus.
15 Et complebo indignationem meam in pariete et in his, qui
leverunt eum calce, dicamque vobis: Non est paries, et non sunt qui leverunt
eum; 16 prophetae Israel, qui prophetant ad Ierusalem et vident ei visionem
pacis, et non est pax, ait Dominus Deus.
17 Et tu, fili hominis, pone faciem tuam contra filias populi
tui, quae prophetant de corde suo, et vaticinare super eas
18 et dic: Haec dicit Dominus Deus: Vae, quae consuunt fascias
pro omni articulo manus et faciunt velamina pro capite omnis staturae ad
capiendas animas! Numquid capietis animas de populo meo et vivificabitis animas
vobis?
19 Et violastis me ad populum meum pro pugillo hordei et
fragmento panis, ut interficeretis animas, quae mori non deberent, et
vivificastis animas, quae non deberent vivere, mentientes populo meo credenti
mendaciis.
20 Propter hoc haec dicit Dominus Deus: Ecce ego ad fascias
vestras, quibus vos capitis animas quasi volatilia, et disrumpam eas de
brachiis vestris; et dimittam animas, quas vos cepistis, animas quasi
volatilia,
21 et disrumpam velamina vestra et liberabo populum meum de
manu vestra, neque erunt ultra in manibus vestris ad praedandum, et scietis
quia ego Dominus.
22 Pro eo quod maerere fecistis cor iusti mendaciter, quem ego
non contristavi, et confortastis manus impii, ut non reverteretur a via sua
mala et viveret,
23 propterea vana non videbitis et divinationes non
divinabitis amplius, et eruam populum meum de manu vestra, et scietis quia ego
Dominus ”.
|