21
1 Visitavit autem Dominus Saram, sicut promiserat, et implevit
Sarae, quae locutus est;
2 concepitque et peperit Abrahae filium in senectute eius
tempore, quo praedixerat ei Deus.
3 Vocavitque Abraham nomen filii sui, quem genuit ei Sara,
Isaac
4 et circumcidit eum octavo die, sicut praeceperat ei Deus.
5 Cum Abraham centum esset annorum, natus est ei Isaac filius
eius.
6 Dixitque Sara:
“ Risum fecit mihi Deus;
quicumque audierit, corridebit mihi ?.
7
Rursumque ait:
? Quis auditurum crederet Abraham
quod Sara lactaret filios,
quia peperit ei filium
iam seni? ”.
8
Crevit igitur puer et ablactatus est. Fecitque Abraham grande convivium in die ablactationis
eius.
9 Cumque vidisset Sara filium Agar Aegyptiae iocantem cum
Isaac filio suo, dixit ad Abraham:
10 “ Eice ancillam hanc et filium eius; non enim erit heres
filius ancillae cum filio meo Isaac ”.
11
Dure accepit hoc Abraham propter filium suum.
12 Cui dixit Deus: “ Non
tibi videatur asperum super puero et super ancilla tua; omnia, quae dixerit
tibi Sara, audi vocem eius, quia in Isaac vocabitur tibi semen.
13 Sed et filium ancillae faciam in gentem magnam, quia semen
tuum est ”.
14 Surrexit itaque Abraham mane et tollens panem et utrem
aquae imposuit scapulae eius tradiditque puerum et dimisit eam. Quae cum
abisset, errabat in deserto Bersabee.
15 Cumque consumpta esset aqua in utre, abiecit puerum subter
unum arbustum
16 et abiit; seditque e regione procul, quantum potest arcus
iacere. Dixit enim: “ Non videbo morientem puerum ”. Et sedens contra levavit
vocem suam et flevit.
17 Exaudivit autem Deus vocem pueri; vocavitque angelus Dei
Agar de caelo dicens: “ Quid tibi, Agar? Noli timere; exaudivit enim Deus vocem
pueri de loco, in quo est.
18 Surge, tolle puerum et tene illum manu tua, quia in gentem
magnam faciam eum ”.
19 Aperuitque Deus oculos eius; quae videns puteum aquae abiit
et implevit utrem deditque puero bibere.
20
Et fuit Deus cum eo; qui crevit et moratus est in solitudine factusque est
iuvenis sagittarius.
21 Habitavitque in deserto Pharan; et accepit illi mater sua
uxorem de terra Aegypti.
22 Eodem tempore dixit Abimelech et Phicol princeps exercitus
eius ad Abraham: “ Deus tecum est in universis, quae agis.
23 Iura ergo per Deum, ne noceas mihi et posteris meis
stirpique meae; sed iuxta fidem, quam feci tibi, facies mihi et terrae, in qua
versatus es advena ”.
24 Dixitque Abraham: “ Ego iurabo ”.
25 Et increpavit Abraham Abimelech propter puteum aquae, quem
vi abstulerant servi eius.
26 Responditque Abimelech: “ Nescivi quis
fecerit hanc rem; sed et tu non indicasti mihi, et ego non audivi praeter hodie
”.
27 Tulit itaque Abraham oves et boves et dedit Abimelech;
percusseruntque ambo foedus.
28 Et statuit Abraham septem agnas gregis seorsum.
29 Cui dixit Abimelech: “ Quid sibi
volunt septem agnae istae, quas stare fecisti seorsum? ”.
30 At ille: “ Septem, inquit, agnas
accipies de manu mea, ut sint in testimonium mihi, quoniam ego fodi puteum
istum ”.
31 Idcirco vocatus est locus ille Bersabee, quia ibi uterque
iuraverunt.
32 Et inierunt foedus in Bersabee.
33
Surrexit autem Abimelech et Phicol princeps militiae eius reversique sunt in
terram Philisthim. Abraham vero plantavit
nemus in Bersabee et invocavit ibi nomen Domini, Dei aeterni. 34 Et fuit colonus in
terra Philisthim diebus multis.
|