31
1 Et factum est in anno unde cimo, in tertio, una mensis, factum
est verbum Domini ad me dicens:
2“ Fili hominis, dic pharaoni, regi Aegypti, et pompae eius:
Cui similis factus es in magnitudine tua?
3 Ecce abies, quasi cedrus in Libano,
pulcher ramis et frondibus nemorosus
excelsusque altitudine,
et inter nubes elevatum est cacumen eius;
4 aquae nutrierunt illum,
abyssus exaltavit eum,
flumina eius manabant
in circuitu radicum eius,
et rivos suos emisit
ad universa ligna campi.
5 Propterea elevata est altitudo eius
super omnia ligna campi,
et multiplicata sunt arbusta eius,
et elevati sunt rami eius
propter aquas multas.
6 Cumque extendisset umbram suam,
in ramis eius fecerunt nidos
omnia volatilia caeli,
et sub frondibus eius genuerunt
omnes bestiae campi,
et sub umbra illius habitabat
universa multitudo gentium;
7 eratque pulcherrimus in magnitudine sua
et in dilatatione arbustorum suorum,
erat enim radix illius
iuxta aquas multas.
8 Cedri non fuerunt pares illi
in paradiso Dei;
abietes non adaequaverunt
ramos eius,
et platani non fuerunt
aequae frondibus illius;
omne lignum paradisi Dei
non est assimilatum illi et pulchritudini eius,
9 quoniam speciosum feci eum
et multis condensisque frondibus:
et aemulata sunt eum omnia ligna Eden,
quae erant in paradiso Dei.
10 Propterea haec dicit Dominus Deus: Pro eo quod sublimatus
est in altitudine et dedit summitatem suam usque in nubes, et elevatum est cor
eius in altitudine sua,
11 tradam eum in manu potentis principis gentium; faciens
faciet ei: iuxta impietatem eius eieci eum.
12 Et succident illum alieni, violentissimi nationum; et
proicient eum super montes, et in cunctis convallibus corruent rami eius, et
confringentur arbusta eius in universis voraginibus terrae, et recedent de
umbra eius omnes populi terrae et relinquent eum.
13 Super ruinam eius habitabunt
omnia volatilia caeli,
et in ramis eius erunt
universae bestiae campi,
14 ne eleventur in altitudine sua
omnia ligna aquarum neque ponant
sublimitatem suam inter nubes nec
stent apud eas in sublimitate sua
omnia, quae irrigantur aquis, quia
omnes traditi sunt in mortem
ad inferiora terrae,
in medio filiorum hominum,
ad eos, qui descendunt in lacum.
15 Haec dicit Dominus Deus: In die, quando descendit ad
inferos, induxi luctum, operui propter eum abyssum et prohibui flumina eius et
coercui aquas multas; obscuravi super eum Libanum, et omnia ligna agri concussa
sunt.
16 A sonitu ruinae eius commovi gentes, cum deducerem eum ad
infernum cum his, qui descendebant in lacum; et consolata sunt in inferioribus
terrae omnia ligna Eden, egregia atque praeclara in Libano, universa, quae
irrigabantur aquis.
17 Nam et ipsi cum eo descenderunt ad infernum ad interfectos
gladio et auxiliatores eius, qui sederant sub umbra eius in medio nationum.
18 Cui
assimilatus es, o inclite atque sublimis inter ligna Eden? Et ecce deductus es
cum lignis Eden ad inferiora terrae; in medio incircumcisorum dormies cum his,
qui interfecti sunt gladio. Ipse est pharao et omnis pompa eius ”, dicit Dominus
Deus.
|