32
1 Et factum est duodecimo anno, in mense duodecimo, in una
mensis, factum est verbum Domini ad me dicens:
2 “ Fili hominis, assume lamentum super pharaonem, regem Aegypti, et dices
ad eum:
Leo gentium peristi,
et eras sicut draco in mari;
et bulliebas in fluminibus tuis
et conturbabas aquas pedibus tuis
et turbida faciebas flumina earum.
3 Haec dicit Dominus Deus:
Expandam super te rete meum
in coetu populorum multorum,
et extrahent te in sagena mea;
4 et proiciam te in terram,
super faciem agri abiciam te
et habitare faciam super te omnia volatilia caeli
et saturabo de te bestias universae terrae;
5 et dabo carnes tuas super montes
et implebo valles sanie tua.
6 Et irrigabo terram paedore
sanguinis tui super montes,
et voragines implebuntur ex te;
7 et operiam, cum exstinctus fueris, caelum
et nigrescere faciam stellas eius:
solem nube tegam,
et luna non dabit lumen suum;
8 omnia luminaria caeli
maerere faciam super te
et dabo tenebras super terram tuam,
dicit Dominus Deus.
9 Et commovebo cor populorum multorum, cum induxero
contritionem tuam in gentibus super terras, quas nescis.
10 Et stupescere faciam super te populos multos, et reges
eorum horrore nimio formidabunt super te, cum volare coeperit gladius meus
coram facie eorum, et obstupescet tremefactus unusquisque pro anima sua in die
ruinae tuae.
11 Quia haec dicit Dominus Deus: Gladius regis Babylonis veniet
tibi,
12 in gladiis fortium deiciam multitudinem tuam;
violentissimae gentium omnium hae
et vastabunt superbiam Aegypti,
et dissipabitur omnis pompa eius.
13 Et perdam omnia iumenta eius,
quae erant super aquas plurimas,
et non conturbabit eas pes hominis ultra,
neque ungula iumentorum turbabit eas;
14 tunc purissimas reddam aquas eorum
et flumina eorum quasi oleum adducam,
ait Dominus Deus.
15 Cum dedero
terram Aegypti desolatam,
deseretur autem terra a plenitudine sua, quando percussero omnes habitatores
eius,
scient quia ego Dominus.
16
Planctus est, et plangent eum; filiae gentium plangent eum, super Aegyptum et
super omnem pompam eius plangent eum ”, ait Dominus Deus.
17 Et factum est in duodecimo anno, in quinta decima mensis,
factum est verbum Domini ad me dicens:
18 “ Fili hominis, cane lugubre super
pompam Aegypti et detrahe eam, ipsam et filias gentium robustarum ad inferiora
terrae cum his, qui descendunt in lacum.
19 Quo pulchrior
es?
Descende et
dormi cum incircumcisis.
20 In medio interfectorum gladio cadent; gladius datus est,
attraxerunt eam et omnes populos eius.
21 Loquentur ei
potentissimi robustorum de medio inferni, cum auxiliatoribus eius descenderunt:
“Tacent incircumcisi interfecti gladio!”.
22 Ibi Assyria et omnis multitudo eius, in circuitu illius
sepulcra eius, omnes interfecti, qui ceciderunt gladio;
23 quorum data sunt sepulcra in profundissimis laci, et facta
est multitudo eius per gyrum sepulcri eius; universi interfecti, cadentes
gladio, qui dederant quondam formidinem in terra viventium.
24 Ibi Elam et omnis pompa eius per gyrum sepulcri sui; omnes
hi interfecti ruentesque gladio, qui descenderunt incircumcisi ad inferiora
terrae, qui dederant quondam formidinem suam in terra viventium et sustulerunt
ignominiam suam cum his, qui descendunt in lacum.
25 In medio interfectorum posuerunt cubile eius, in omni pompa
eius, in circuitu eius sepulcra illius, omnes hi incircumcisi interfectique
gladio; dederant enim terrorem suum in terra viventium et sustulerunt
ignominiam suam cum his, qui descendunt in lacum, in medio interfectorum positi
sunt.
26 Ibi Mosoch, Thubal et omnis pompa eius, in circuitu illius
sepulcra eius, omnes hi incircumcisi interfectique gladio, quia dederunt
formidinem suam in terra viventium;
27 et non dormient cum fortibus, qui ceciderunt a saeculo et
descenderunt ad infernum cum armis suis et posuerunt gladios suos sub capitibus
suis, et fuerunt scuta eorum super ossa eorum, quia terror fortium erat in
terra viventium.
28 Et tu ergo in medio incircumcisorum contereris et dormies
cum interfectis gladio.
29 Ibi Idumaea, reges eius et omnes duces eius, qui dati sunt
in robore suo cum interfectis gladio et qui cum incircumcisis dormiunt et cum
his, qui descenderunt in lacum.
30 Ibi principes aquilonis omnes et universi Sidonii, qui
deducti sunt cum interfectis in terrore suo, in sua fortitudine confusi; qui
dormiunt incircumcisi cum interfectis gladio et sustulerunt confusionem suam
cum his, qui descendunt in lacum.
31 Videbit eos pharao et consolabitur super universa pompa
sua. Interfecti sunt gladio pharaonis et omnis exercitus eius, ait Dominus
Deus,
32 quia dedi terrorem meum in terra viventium; et prostratus est
in medio incircumcisorum cum interfectis gladio pharaonis et omnis pompa eius ”,
ait Dominus Deus.
|