33
1 Et factum est verbum Do mini ad me dicens:
2 “ Fili ho minis, loquere ad filios populi tui et dices ad
eos: Terra, cum induxero super eam gladium, et tulerit populus terrae virum
unum de finibus suis et constituerit eum sibi speculatorem,
3 et ille viderit gladium venientem super terram et cecinerit
bucina et annuntiaverit populo;
4 audiens autem quisquis ille est sonum bucinae, non se
observaverit, veneritque gladius et tulerit eum: sanguis ipsius super caput
eius erit;
5 sonum bucinae audivit et non se observavit, sanguis eius in
ipso erit. Si autem se custodierit, animam suam salvavit.
6 Quod si speculator viderit gladium venientem et non
insonuerit bucina, et populus non se custodierit; veneritque gladius et tulerit
de eis animam: ille quidem in iniquitate sua captus est, sanguinem autem eius
de manu speculatoris requiram.
7 Te autem, fili hominis, speculatorem dedi domui Israel.
Audiens ergo ex ore meo sermonem, commonebis eos ex me.
8 Si, me dicente ad impium: Impie, morte morieris, non fueris
locutus, ut se custodiat impius a via sua, ipse impius in iniquitate sua
morietur, sanguinem autem eius de manu tua requiram.
9 Si autem commonueris impium, ut a viis suis convertatur, et
ille non fuerit conversus a via sua, ipse in iniquitate sua morietur, porro tu
animam tuam liberasti.
10 Tu ergo, fili hominis, dic ad domum Israel: Sic locuti
estis, dicentes: “Iniquitates nostrae et peccata nostra super nos sunt, et in
ipsis nos tabescimus; quomodo ergo vivere poterimus?”.
11 Dic ad eos: Vivo ego, dicit Dominus Deus; nolo mortem
impii, sed ut revertatur impius a via sua et vivat. Convertimini, convertimini
a viis vestris pessimis; et quare moriemini, domus Israel?
12 Tu itaque, fili hominis, dic ad filios populi tui: Iustitia
iusti non liberabit eum in quacumque die praevaricatus fuerit; et impietas
impii non nocebit ei in quacumque die conversus fuerit ab impietate sua; et
iustus non poterit vivere in iustitia sua in quacumque die peccaverit.
13 Etiamsi dixero iusto quod vita vivat, et, confisus in
iustitia sua, fecerit iniquitatem, omnes iustitiae eius oblivioni tradentur, et
in iniquitate sua, quam operatus est, in ipsa morietur.
14 Sin autem dixero impio: Morte morieris, et egerit
paenitentiam a peccato suo feceritque iudicium et iustitiam,
15 pignus restituerit ille impius rapinamque reddiderit, in
mandatis vitae ambulaverit nec fecerit quidquam iniustum, vita vivet et non
morietur;
16 omnia peccata eius, quae peccavit, non imputabuntur ei:
iudicium et iustitiam fecit, vita vivet.
17 Et dicunt filii populi tui: “Non est aequa via Domini”; et
ipsorum via iniqua est.
18 Cum enim recesserit iustus a iustitia sua feceritque
iniquitates, morietur in eis;
19 et cum recesserit impius ab impietate sua feceritque
iudicium et iustitiam, vivet in eis.
20
Et dicitis: “Non est recta via Domini”. Unumquemque iuxta vias suas
iudicabo de vobis, domus Israel ”.
21 Et factum est in duodecimo anno, in decimo, in quinta
mensis transmigrationis nostrae, venit ad me, qui fugerat de Ierusalem, dicens:
“ Vastata est civitas ”.
22 Manus autem
Domini facta fuerat ad me vespere, antequam veniret qui fugerat; aperuitque os
meum, donec veniret ad me mane, et, aperto ore meo, non silui amplius.
23 Et factum est verbum Domini ad me dicens:
24 “ Fili hominis, qui habitant in ruinosis his super humum
Israel, loquentes aiunt: “Unus erat Abraham et hereditate possedit terram; nos
autem multi, nobis data est terra in possessionem”.
25 Idcirco dices ad eos: Haec dicit Dominus Deus: Qui in
sanguine comeditis et oculos vestros levatis ad idola vestra et sanguinem
funditis, numquid terram hereditate possidebitis?
26
Stetistis in gladiis vestris, fecistis abominationes, et unusquisque uxorem
proximi sui polluit, et terram hereditate possidebitis?
27 Haec dices ad eos: Sic dicit Dominus Deus: Vivo ego, qui in
ruinosis habitant, gladio cadent; et, qui in agro est, bestiis tradetur ad
devorandum; qui autem in praesidiis et in speluncis sunt, peste morientur.
28 Et dabo terram in solitudinem et desertum, et deficiet
superba fortitudo eius, et desolabuntur montes Israel, ita ut nullus sit qui
per eos transeat;
29 et scient quia ego Dominus, cum dedero terram desolatam et
desertam propter universas abominationes suas, quas operati sunt.
30 Et tu, fili hominis, filii populi tui, qui loquuntur de te
iuxta parietes et in ostiis domorum et dicunt unus ad alterum, vir ad fratrem
suum, loquentes: “Venite et audite, qui sit sermo egrediens a Domino”.
31 Et veniunt ad te quasi si conveniat populus, et sedent
coram te populus meus; et audiunt sermones tuos et non faciunt eos, quia quasi
amatores loquuntur, et avaritiam suam sequitur cor eorum.
32 Et es eis quasi carmen amatorum, quod suavi voce et cum
dulci chordarum sono canitur, et audiunt verba tua et non faciunt ea.
33 Et cum venerit, quod praedictum est —
ecce enim venit — tunc scient quod prophetes fuerit inter
eos ”.
|