34
1 Et factum est verbum Do mini ad me dicens:
2 “ Fili ho minis, propheta de pastoribus Israel, propheta et dices
pastoribus: Haec dicit Dominus Deus: Vae pastoribus Israel, qui pascebant
semetipsos! Nonne greges pascuntur a pastoribus?
3 Lac comedebatis et lana operiebamini et, quod crassum erat,
occidebatis, gregem autem non pascebatis;
4 quod infirmum fuit, non consolidastis et, quod aegrotum, non
sanastis; quod fractum est, non alligastis et, quod eiectum est, non reduxistis
et, quod perierat, non quaesistis et super forte imperabatis cum violentia.
5 Et dispersae sunt oves meae, eo quod non esset pastor; et
factae sunt in devorationem omnium bestiarum agri et dispersae sunt.
6 Erraverunt greges mei in cunctis montibus et in universo
colle excelso, et super omnem faciem terrae dispersi sunt greges mei; et non
erat qui requireret, non erat qui requireret.
7 Propterea, pastores, audite verbum Domini:
8 Vivo ego, dicit Dominus Deus, pro eo quod factus est grex
meus in rapinam et oves meae in devorationem omnium bestiarum agri, eo quod non
esset pastor, neque enim quaesierunt pastores mei gregem meum, sed pascebant
pastores semetipsos et gregem meum non pascebant,
9 propterea, pastores, audite verbum Domini.
10 Haec dicit Dominus Deus: Ecce ego ipse super pastores
requiram gregem meum de manu eorum et cessare eos faciam, ut ultra non pascant
gregem nec pascant amplius pastores semetipsos; et liberabo gregem meum de ore
eorum, et non erit ultra eis in escam.
11 Quia haec dicit Dominus Deus: Ecce ego ipse requiram oves
meas et visitabo eas.
12 Sicut visitat pastor gregem suum in die, quando fuerit in
medio ovium suarum dissipatarum, sic visitabo oves meas et liberabo eas de
omnibus locis, in quibus dispersae fuerant in die nubis et caliginis.
13 Et educam eas de populis et congregabo eas de terris et inducam
eas in terram suam et pascam eas in montibus Israel, in rivis et in cunctis
sedibus terrae.
14 In pascuis uberrimis pascam eas, et in montibus excelsis
Israel erunt pascua earum; ibi requiescent in herbis virentibus et in pascuis
pinguibus pascentur super montes Israel.
15
Ego pascam oves meas et ego eas accubare faciam, dicit Dominus Deus.
16 Quod perierat, requiram et, quod eiectum erat, reducam et,
quod confractum fuerat, alligabo et, quod infirmum erat, consolidabo et, quod
pingue et forte, custodiam et pascam illas in iudicio.
17
Vos autem, grex meus, haec dicit Dominus Deus: Ecce ego iudico inter pecus et
pecus, inter arietes et hircos.
18 Nonne satis vobis erat pascuam bonam depasci? Insuper et
reliquias pascuarum vestrarum conculcastis pedibus vestris et, cum purissimam
aquam biberetis, reliquam pedibus vestris turbabatis;
19 et oves meae his, quae conculcata pedibus vestris fuerant,
pascebantur et, quae pedes vestri turbaverant, haec bibebant.
20 Propterea haec dicit Dominus Deus ad eos: Ecce ego ipse
iudico inter pecus pingue et macilentum;
21 pro eo quod lateribus et umeris impingebatis et cornibus
vestris ventilabatis omnia infirma pecora, donec dispergerentur foras,
22 salvabo gregem meum, et non erit ultra in rapinam, et
iudicabo inter pecus et pecus.
23 Et suscitabo super eas pastorem unum, qui pascat eas,
servum meum David; ipse pascet eas et ipse erit eis in pastorem.
24
Ego autem Dominus ero eis in Deum, et servus meus David princeps in medio
eorum. Ego Dominus locutus sum.
25 Et faciam cum eis pactum pacis et cessare faciam bestias
pessimas de terra, et habitabunt in deserto securi et dormient in saltibus;
26 et ponam eos et, quae sunt in circuitu collis mei,
benedictionem et deducam imbrem in tempore suo: pluviae benedictionis erunt.
27 Et dabit lignum agri fructum suum, et terra dabit germen
suum, et erunt in terra sua absque timore et scient quia ego Dominus, cum
contrivero vectes iugi eorum et eruero eos de manu imperantium sibi.
28 Et non erunt ultra in rapinam gentibus, neque bestiae terrae
devorabunt eos, sed habitabunt confidenter absque ullo terrore.
29 Et suscitabo eis germen nominatum, et non erunt ultra
imminuti fame in terra neque portabunt ultra opprobrium gentium;
30 et scient quia ego Dominus Deus eorum cum eis, et ipsi
populus meus domus Israel, ait Dominus Deus.
31
Vos autem grex meus, grex pascuae meae vos, et ego Dominus Deus vester ”, dicit Dominus
Deus.
|