35
1 Et factus est sermo Domini ad me dicens:
2 “ Fili hominis, pone faciem tuam adversum montem Seir et propheta de eo
et dices illi:
3 Haec dicit Dominus Deus:
Ecce ego ad te, mons Seir;
et extendam manum meam super te
et dabo te desolatum atque desertum.
4 Urbes tuas demoliar,
et tu desertus eris
et scies quia ego Dominus.
5 Eo quod fueris inimicus sempiternus et concluseris filios
Israel in manus gladii in tempore afflictionis eorum, in tempore poenae
extremae;
6 propterea, vivo ego, dicit Dominus Deus, sanguini tradam te,
et sanguis te persequetur et, cum sanguinem non oderis, sanguis persequetur te.
7 Et dabo montem Seir desolatum atque desertum et auferam de
eo euntem et redeuntem
8 et implebo montes eius occisorum suorum, in collibus tuis et
in vallibus tuis, atque in omnibus torrentibus tuis interfecti gladio cadent.
9 In solitudines sempiternas tradam te, et civitates tuae non
habitabuntur, et scietis quoniam ego Dominus.
10 Eo quod dixeris: “Duae gentes et duae
terrae meae erunt, et hereditate possidebo eas!”, cum
Dominus esset ibi;
11 propterea, vivo ego, dicit Dominus Deus, faciam iuxta iram
tuam et secundum zelum tuum, quem fecisti odio habens eos, et notus efficiar in
eis, cum te iudicavero.
12 Et scies quia ego Dominus audivi universa opprobria tua,
quae locutus es de montibus Israel dicens: “Deserti nobis
ad devorandum dati sunt!”.
13 Et insurrexistis super me ore vestro et vociferati estis
vobis adversum me verba vestra; ego audivi.
14 Haec dicit Dominus Deus: Laetante universa terra, in
solitudinem te redigam;
15 sicuti gavisus es super hereditatem domus Israel, eo quod
fuerit dissipata, sic faciam tibi: dissipatus eris, mons Seir, et Idumaea
omnis, et scient quia ego Dominus.
|