36
1 Tu autem, fili hominis, pro pheta super montes Israel et
dices: Montes Israel, audite verbum Domini. 2 Haec dicit Dominus Deus: Eo quod
dixerit inimicus de vobis: “Euge, altitudines sempiternae in hereditatem datae sunt
nobis”; 3 propterea vaticinare et dic: Haec dicit Dominus
Deus: Pro eo quod desolati estis, et inhiaverunt vobis per circuitum, ut
fieretis in hereditatem reliquis gentibus, et ascendistis super labium linguae
et opprobrium populi;
4 propterea, montes Israel, audite verbum Domini Dei: Haec
dicit Dominus Deus montibus et collibus, torrentibus vallibusque et desertis
dissipatis et urbibus derelictis, quae depopulatae sunt et subsannatae a
reliquis gentibus per circuitum;
5 propterea haec dicit Dominus Deus: In igne zeli mei locutus
sum de reliquis gentibus et de Idumaea universa, quae dederunt terram meam sibi
in hereditatem cum gaudio et toto corde et ex animo maligno, ut pascua eius
depraedarentur.
6 Idcirco vaticinare super humum Israel et dices montibus et
collibus, torrentibus et vallibus: Haec dicit Dominus Deus: Ecce ego in zelo
meo et in furore meo locutus sum, eo quod confusionem gentium sustinueritis;
7 idcirco haec dicit Dominus Deus: Ego levavi manum meam:
gentes, quae in circuitu vestro sunt, ipsae confusionem suam portabunt;
8 vos autem, montes Israel, ramos vestros germinabitis et
fructum vestrum afferetis populo meo Israel, prope est enim ut veniat.
9 Quia ecce ego ad vos et convertar ad vos, et arabimini et
accipietis sementem;
10 et multiplicabo in vobis homines, omnem domum Israel, et
habitabuntur civitates, et ruinosa instaurabuntur.
11 Et replebo vos hominibus et iumentis, et multiplicabuntur
et crescent; et habitari vos faciam, sicut a principio bonisque donabo maioribus
quam habuistis ab initio, et scietis quia ego Dominus.
12 Et adducam super vos homines, populum meum Israel, et
hereditate possidebunt te, et eris eis in hereditatem et non addes ultra ut eos
facias absque liberis.
13 Haec dicit Dominus Deus: Pro eo quod dicunt de vobis: “Devoratrix hominum es et faciens gentem tuam absque liberis”;
14 propterea homines non comedes amplius et gentem tuam non
facies ultra absque liberis, ait Dominus Deus.
15 Nec auditam faciam in te amplius ignominiam gentium, et
opprobrium populorum nequaquam portabis ultra et gentem tuam non facies amplius
absque liberis ”, ait Dominus Deus.
16 Et factum est verbum Domini ad me dicens:
17 “ Fili hominis, domus Israel
habitaverunt in humo sua et polluerunt eam in viis suis et in operibus suis;
iuxta immunditiam menstruatae facta est via eorum coram me.
18 Et effudi indignationem meam super eos pro sanguine, quem
fuderunt super terram, et in idolis suis polluerunt eam.
19 Et dispersi
eos in gentes, et ventilati sunt in terras; iuxta vias eorum et iuxta opera
eorum iudicavi eos.
20
Et ingressi sunt ad gentes, ad quas introierunt, et polluerunt nomen sanctum
meum, cum diceretur de eis: “Populus Domini iste est, et de terra eius egressi sunt”.
21 Et peperci
nomini meo sancto, quod polluerat domus Israel in gentibus, ad quas ingressi
sunt.
22 Idcirco dices domui Israel: Haec dicit Domihus Deus: Non
propter vos ego faciam, domus Israel, sed propter nomen sanctum meum, quod
polluistis in gentibus, ad quas intrastis;
23 et sanctificabo nomen meum magnum, quod pollutum est inter
gentes, quod polluistis in medio earum, ut sciant gentes quia ego Dominus, ait
Dominus Deus, cum sanctificatus fuero in vobis coram eis.
24
Tollam quippe vos de gentibus et congregabo vos de universis terris et adducam
vos in terram vestram;
25 et effundam super vos aquam mundam, et mundabimini ab
omnibus inquinamentis vestris, et ab universis idolis vestris mundabo vos.
26 Et dabo vobis cor novum et spiritum novum ponam in medio
vestri et auferam cor lapideum de carne vestra et dabo vobis cor carneum;
27 et spiritum meum ponam in medio vestri et faciam, ut in
praeceptis meis ambuletis et iudicia mea custodiatis et operemini.
28 Et habitabitis in terra, quam dedi patribus vestris, et
eritis mihi in populum, et ego ero vobis in Deum.
29 Et salvabo vos ex universis inquinamentis vestris et vocabo
frumentum et multiplicabo illud et non imponam vobis famem.
30 Et multiplicabo fructum ligni et genimina agri, ut non
portetis ultra opprobrium famis in gentibus.
31 Et recordabimini viarum vestrarum pessimarum operumque non
bonorum, et displicebunt vobis iniquitates vestrae et scelera vestra.
32 Non propter vos ego faciam, ait Dominus Deus, notum sit
vobis; confundimini et erubescite super viis vestris, domus Israel.
33 Haec dicit Dominus Deus: In die, qua mundavero vos ex
omnibus iniquitatibus vestris et inhabitari fecero urbes et instauravero
ruinosa,
34 et terra deserta fuerit exculta, quae quondam erat desolata
in oculis omnis viatoris,
35 dicent: “Terra illa inculta facta est ut hortus Eden, et civitates
desertae et destitutae atque destructae munitae inhabitantur”.
36 Et scient gentes, quaecumque derelictae fuerint in circuitu
vestro, quia ego Dominus aedificavi dissipata plantavique inculta; ego Dominus
locutus sum et facio.
37 Haec dicit Dominus Deus: Adhuc in hoc exorabor a domo
Israel, ut faciam eis: multiplicabo eos sicut gregem hominum,
38 ut gregem sanctum, ut gregem Ierusalem in sollemnitatibus
eius; sic erunt civitates desertae plenae gregibus hominum, et scient quia ego
Dominus ”.
|