40
1 In vicesimo et quinto anno transmigrationis nostrae, in
exordio anni, decima mensis, quarto decimo anno, postquam percussa est civitas,
in ipsa hac die facta est super me manus Domini et adduxit me illuc.
2 In visionibus Dei adduxit me in terram Israel et posuit me
super montem excelsum nimis, super quem erat quasi aedificium civitatis ad
austrum.
3 Et introduxit me illuc; et ecce vir, cuius erat species
quasi species aeris, et funiculus lineus in manu eius, et calamus mensurae in
manu eius, stabat autem in porta.
4 Et locutus est ad me idem vir: “ Fili hominis, vide oculis
tuis et auribus tuis audi et pone cor tuum in omnia, quae ego ostendam tibi,
quia ut ostendantur tibi, adductus es huc; annuntia omnia, quae tu vides, domui
Israel ”.
5 Et ecce murus forinsecus in circuitu domus undique, et in
manu viri calamus mensurae sex cubitorum, qui habebant cubitum et palmum; et
mensus est latitudinem aedificii calamo uno, altitudinem quoque calamo uno.
6 Et venit ad portam, quae respiciebat viam orientalem, et
ascendit per gradus eius et mensus est limen portae calamo uno latitudinem
7 et cubiculum uno calamo in longum et uno calamo in latum et
inter cubicula quinque cubitos et limen portae iuxta vestibulum portae
intrinsecus calamo uno.
8 Et mensus est vestibulum portae
9 octo cubitorum et postem eius duobus cubitis; vestibulum
autem portae erat intrinsecus.
10 Porro cubicula portae ad viam orientalem, tria hinc et tria
inde, mensura una trium et mensura una postium ex utraque parte.
11 Et mensus est latitudinem ostii portae decem cubitorum et
longitudinem portae tredecim cubitorum,
12 et saeptum ante cubicula cubiti unius utrimque; cubicula
autem sex cubitorum erant hinc et inde.
13 Et mensus est portam a tecto cubiculi usque ad tectum eius
a contra, latitudinem viginti et quinque cubitorum, ostium contra ostium,
(14) 15 et a facie ingressus portae usque ad faciem vestibuli portae
intrinsecus, quinquaginta cubitos.
16 Et erant fenestrae marginatae in cubiculis et in postibus
intra portam undique per circuitum; similiter autem erant et in vestibulo
fenestrae per gyrum intrinsecus, et ante postes pictura palmarum.
17 Et eduxit me ad atrium exterius, et ecce exedrae et
pavimentum stratum lapide in atrio per circuitum, triginta exedrae in circuitu
pavimenti;
18 et pavimentum ad latus portarum secundum longitudinem portarum;
hoc erat pavimentum inferius.
19 Et mensus est latitudinem a facie portae inferioris usque
ad frontem portae interioris extrinsecus, centum cubitos. Sic oriens. Et sic aquilo.
20 Portam quoque, quae respiciebat viam aquilonis atrii
exterioris, mensus est, tam in longitudine quam in latitudine;
21 et cubicula eius, tria hinc et tria inde, et postes eius et
vestibulum eius secundum mensuram portae prioris; quinquaginta cubitorum
longitudo eius et latitudo viginti quinque cubitorum.
22 Et fenestrae vestibuli eius et sculpturae palmarum secundum
mensuram portae, quae respiciebat ad orientem; et septem graduum erat ascensus
eius, et vestibulum intrinsecus.
23 Et porta atrii
interioris contra portam aquilonis sicut in porta orientali; et mensus est a
porta usque ad portam centum cubitos.
24
Et duxit me ad viam australem, et ecce porta, quae respiciebat ad austrum; et
mensus est postes eius et vestibulum eius iuxta mensuras superiores.
25 Et fenestrae eius et vestibuli in circuitu sicut fenestrae
ceterae; quinquaginta cubitorum longitudo erat et latitudo viginti quinque
cubitorum.
26 Et in gradibus septem ascendebatur ad eam, et vestibulum
erat intrinsecus, et caelatae palmae erant, una hinc et altera inde, in
postibus eius.
27 Et porta erat atrio
interiori in via australi, et mensus est a porta usque ad portam in via
australi centum cubitos.
28 Et introduxit me in atrium interius per portam australem et
mensus est portam iuxta mensuras superiores;
29 cubicula eius et postes eius, et vestibulum eius eisdem
mensuris; et fenestrae erant ei et vestibulo eius in circuitu. Quinquaginta
cubitorum longitudo erat et latitudo viginti quinque cubitorum.
(30) 31 Et vestibulum eius respiciebat ad atrium exterius, et palmae in
postibus eius, et octo gradus erant, quibus ascendebatur ad eam.
32 Et introduxit me in atrium interius per viam orientalem et
mensus est portam secundum mensuras superiores;
33 cubicula eius et postes eius et vestibulum eius sicut
supra; et fenestrae erant ei et vestibulo eius in circuitu. Longitudo erat
quinquaginta cubitorum et latitudo viginti quinque cubitorum.
34 Et vestibulum eius respiciebat ad atrium exterius, et
palmae caelatae in postibus eius hinc et inde et in octo gradibus ascensus
eius.
35 Et introduxit me ad portam, quae respiciebat ad aquilonem,
et mensus est secundum mensuras superiores
36 cubicula eius et postes eius et vestibulum eius; et
fenestrae ei erant per circuitum. Longitudo quinquaginta cubitorum erat et
latitudo viginti quinque cubitorum.
37 Et vestibulum eius respiciebat ad atrium exterius, et
caelatura palmarum in postibus illius hinc et inde et in octo gradibus ascensus
eius.
38 Et erat exedra, cuius ostium in vestibulo portae; ibi
lavabunt holocaustum.
39 Et in vestibulo portae duae mensae hinc et duae mensae
inde, ut mactetur super eas holocaustum et pro peccato et pro delicto.
40 Et ad latus extra vestibulum ad ostium portae, quae
respicit ad aquilonem, duae mensae; et ad la tus alterum vestibuli portae duae
mensae.
41 Quattuor mensae hinc et quattuor mensae inde ad latus
portae: octo mensae erant, super quas mactabunt.
42a Quattuor autem mensae ad holocaustum de lapidibus quadris
exstructae longitudine cubiti unius et dimidii et latitudine cubiti unius et
dimidii et altitudine cubiti unius,
43a et labia palmi unius reflexa intrinsecus per circuitum;
42b super ista ponant vasa, quibus mactetur holocaustum et
victima, 43b super mensas autem carnes oblationis.
44 Et extra portam interiorem exedrae duae, in atrio
interiori; una erat in latere portae respicientis ad aquilonem, et facies eius
contra viam australem, et una ex latere portae australis, quae respiciebat ad
viam aquilonis.
45 Et dixit ad me: “ Haec est exedra, quae respicit viam
meridianam; sacerdotum erit, qui excubant in custodiis templi.
46 Porro exedra, quae respicit ad viam aquilonis, sacerdotum
erit, qui excubant ad ministerium altaris: isti sunt filii Sadoc, qui accedunt
de filiis Levi ad Dominum, ut ministrent ei ”.
47 Et mensus est atrium longitudine centum cubitorum et
latitudine centum cubitorum per quadrum. Altare autem erat ante faciem templi.
48 Et introduxit me in vestibulum templi; et mensus est postes
vestibuli quinque cubitis hinc et quinque cubitis inde et latitudinem portae
quattuordecim cubitorum et latera portae trium cubitorum hinc et trium
cubitorum inde;
49 longitudinem autem vestibuli viginti cubitorum et
latitudinem duodecim cubitorum, et decem gradibus ascendebatur ad illud, et
columnae erant in postibus, una hinc et altera inde.
|