42
1 Et eduxit me in atrium ex terius per viam ducentem ad
aquilonem; et duxit me ad exedram, quae erat contra aream separatam, et contra
aedem ad aquilonem.
2 Longitudo erat centum cubitorum in latere aquilonis et
latitudo quinquaginta cubitorum.
3 Contra viginti cubitos atrii interioris et contra pavimentum
stratum lapide atrii exterioris elevabatur pars iuxta partem in tribus
gradibus.
4 Et ante exedras deambulatio decem cubitorum latitudinis, ad
interiora respiciens, longitudinis centum cubitorum; et ostia eorum ad
aquilonem.
5 Exedrae superiores angustiores erant, quia gradus auferebant
eis spatium, prae inferioribus et mediis aedificii.
6 Tristega enim erant et non habebant columnas, sicut erant
columnae exteriorum; sic ergo in gradibus de inferioribus, et de mediis a terra
surgebat aedificium.
7 Et murus exterior secundum exedras erat in via atrii
exterioris ante exedras, longitudo eius quinquaginta cubitorum,
8 quia longitudo erat exedrarum atrii exterioris quinquaginta
cubitorum, quae erant ante faciem illarum, totum erat centum cubitorum.
9 Et erat subter exedras has introitus ab oriente
ingredientibus in ea de atrio exteriori
10 in capite muri atrii. Contra viam meridianam in facie areae
separatae, et erant exedrae ante aedificium,
11 et via ante faciem earum iuxta similitudinem exedrarum,
quae erant in via aquilonis; secundum longitudinem earum et latitudinem earum,
sic et omnes exitus earum et dispositiones et ostia earum.
12 Et ad ostia exedrarum, quae erant in via respiciente ad
notum, ostium in capite viae, quae via erat ante murum protegentem per viam
orientalem ingredientibus.
13 Et dixit ad me: “Exedrae aquilonis et exedrae austri, quae
sunt ante aream separatam, hae sunt exedrae sanctae, in quibus vescuntur
sacerdotes, qui appropinquant ad Dominum sancta sanctorum: ibi ponent sancta
sanctorum et oblationem et pro peccato et pro delicto, locus enim sanctus est.
14 Cum autem ingressi fuerint sacerdotes, non egredientur de
sanctis in atrium exterius, sed ibi reponent vestimenta sua, in quibus
ministrant, quia sancta sunt; vestienturque vestimentis aliis et sic procedent
ad locum populi ”.
15 Cumque complesset mensuras interioris areae domus, eduxit
me per viam portae, quae respiciebat ad viam orientalem, et mensus est ibi
undique per circuitum.
16 Mensus est autem contra ventum orientalem calamo mensurae
quingentos calamos in calamo mensurae per circuitum.
17 Et mensus est contra ventum aquilonis quingentos calamos in
calamo mensurae per gyrum.
18 Et ad ventum australem mensus est quingentos calamos in
calamo mensurae per circuitum.
19 Et conversus ad ventum occidentalem mensus est quingentos
calamos in calamo mensurae.
20 Per quattuor ventos mensus est illud; murus ei erat undique
per circuitum longitudine quingentorum cubitorum et latitudine quingentorum
cubitorum, dividens inter sanctuarium et locum profanum.
|