43
1 Et duxit me ad portam, quae respiciebat ad viam orientalem,
2 et ecce gloria Dei Israel ingrediebatur per viam orientalem,
et vox erat ei quasi vox aquarum multarum, et terra splendebat a maiestate
eius.
3 Et vidi visionem secundum speciem, quam videram, quando
venit, ut disperderet civitatem, et species secundum aspectum, quem videram
iuxta fluvium Chobar; et cecidi super faciem meam.
4 Et maiestas Domini ingressa est templum per viam portae,
quae respiciebat ad orientem.
5 Et levavit me spiritus et introduxit me in atrium interius;
et ecce repleta erat gloria Domini domus.
6 Et audivi loquentem ad me de domo, cum vir staret iuxta me,
7 et dixit ad me: “ Fili hominis, locus solii mei et locus
vestigiorum pedum meorum, ubi habitabo in medio filiorum Israel in aeternum; et
non polluent ultra domus Israel nomen sanctum meum, ipsi et reges eorum, in
fornicationibus suis et in cadaveribus regum suorum in morte eorum,
8 qui fabricati sunt limen suum iuxta limen meum et postes
suos iuxta postes meos, et paries erat inter me et eos, et polluerunt nomen
sanctum meum in abominationibus, quas fecerunt; propter quod consumpsi eos in ira
mea.
9 Nunc ergo repellant procul fornicationem suam et cadavera
regum suorum a me, et habitabo in medio eorum semper.
10
Tu autem, fili hominis, ostende domui Israel templum, et confundantur ab
iniquitatibus suis et metiantur fabricam.
11 Et si erubuerint ex omnibus, quae fecerunt, describe domum
et supellectilem eius, exitus et introitus, et omnem figuram eius et universa
praecepta eius et omnes leges eius ostende eis et scribes oculis eorum, ut
custodiant omnem figuram eius et omnia praecepta illius et faciant ea.
12 Ista est lex domus in summitate montis: omnes fines eius in
circuitu sanctum sanctorum sunt; haec est ergo lex domus ”.
13 Istae autem mensurae altaris in cubitis, cubitus habebat
cubitum et palmum; fossae in circuitu eius erat cubitus in altitudine et
cubitus in latitudine; et saepto eius ad marginem eius in circuitu palmus unus.
Haec autem erat altitudo altaris:
14 de fossa terrae usque ad crepidinem inferiorem duo cubiti,
et latitudo cubiti unius; et a crepidine minore usque ad crepidinem maiorem
quattuor cubiti, et latitudo unius cubiti.
15 Ipse autem focus quattuor cubitorum, et a foco usque sursum
cornua quattuor.
16 Et focus duodecim cubitorum in longitudine per duodecim
cubitos latitudinis, quadrangulatum aequis lateribus.
17 Et crepido quattuordecim cubitorum longitudinis per
quattuordecim cubitos latitudinis in quattuor angulis eius; et saeptum in
circuitu eius dimidii cubiti, et fossa eius unius cubiti per circuitum; gradus
autem eius versi ad orientem.
18 Et dixit ad me: “ Fili hominis, haec
dicit Dominus Deus: Hi sunt ritus altaris: in qua die fuerit fabricatum, ut
offeratur super illud holocaustum, et effundatur sanguis,
19 dabis sacerdotibus levitis, qui sunt de semine Sadoc, qui
accedunt ad me, ait Dominus Deus, ut ministrent mihi, vitulum de armento pro
peccato.
20 Et assumens de sanguine eius, pones super quattuor cornua
eius et super quattuor angulos crepidinis et super saeptum in circuitu et
mundabis illud et expiabis.
21 Et tolles vitulum, qui oblatus fuerit pro peccato, et
combures illum in destinato loco domus extra sanctuarium.
22 Et in die secunda offeres hircum caprarum immaculatum pro
peccato, et expiabunt altare, sicut expiaverunt in vitulo.
23 Cumque compleveris expians illud, offeres vitulum de
armento immaculatum et arietem de grege immaculatum;
24 et offeres eos in conspectu Domini, et mittent sacerdotes
super eos sal et offerent eos holocaustum Domino.
25 Septem diebus facies hircum pro peccato cotidie, et vitulum
de armento et arietem de pecoribus immaculatos offerent.
26 Septem diebus expiabunt altare et mundabunt illud et
consecrabunt illud.
27 Expletis autem diebus, in die octava et ultra facient
sacerdotes super altare holocausta vestra et pacifica, et placatus ero vobis ”, ait Dominus Deus.
|