44
1 Et convertit me ad viam portae sanctuarii exterioris, quae
respiciebat ad orientem, et erat clausa;
2 et dixit Dominus ad me: “ Porta haec clausa erit; non aperietur, et
vir non transibit per eam, quoniam Dominus, Deus Israel, ingressus est per eam,
eritque clausa.
3 Princeps, ut princeps ipse sedebit in ea, ut comedat panem
coram Domino; per viam vestibuli portae ingredietur et per eandem viam
egredietur ”.
4 Et adduxit me per viam portae aquilonis in conspectum domus;
et vidi: et ecce implevit gloria Domini domum Domini, et cecidi in faciem meam.
5 Et dixit ad me Dominus: “ Fili hominis,
pone cor tuum et vide oculis tuis et auribus tuis audi omnia, quae ego loquor
ad te de universis caeremoniis domus Domini et de cunctis legibus eius; et
pones cor tuum in introitu templi et in omni exitu sanctuarii
6 et dices ad exasperantem me domum Israel: Haec dicit Dominus
Deus: Sufficiant vobis omnes abominationes vestrae, domus Israel,
7 eo quod induxistis alienigenas incircumcisos corde et
incircumcisos carne, ut essent in sanctuario meo et polluerent domum meam, cum
offertis panem meum, adipem et sanguinem; et dissolvistis pactum meum in
omnibus abominationibus vestris
8 et non explevistis ministerium sanctorum meorum et posuistis
illos ministrantes mihi in sanctuario meo. Propterea
9 haec dicit Dominus Deus: Omnis alienigena incircumcisus
corde et incircumcisus carne non ingredietur sanctuarium meum, omnis
alienigena, qui est in medio filiorum Israel.
10 Sed Levitae, qui longe recesserint a me in errore filiorum
Israel, qui erraverunt a me post idola sua, portabunt iniquitatem suam
11 et erunt in sanctuario meo aeditui et ianitores portarum
domus et ministri domus: ipsi mactabunt holocausta et victimas populo et ipsi
stabunt in conspectu eorum, ut ministrent eis.
12 Pro eo quod ministraverunt illis in conspectu idolorum
suorum et facti sunt domui Israel in offendiculum iniquitatis, idcirco levavi
manum meam super eos, dicit Dominus Deus; portabunt iniquitatem suam.
13 Et non appropinquabunt ad me, ut sacerdotio fungantur mihi,
neque accedent ad omnia sancta mea, ad sanctissima, sed portabunt confusionem
suam et abominationes suas, quas fecerunt.
14 Et faciam eos
ministros in omni ministerio domus et in universis, quae facienda sunt in ea.
15 Sacerdotes autem levitae filii Sadoc, qui custodierunt
caeremonias sanctuarii mei, cum errarent filii Israel a me, ipsi accedent ad
me, ut ministrent mihi, et stabunt in conspectu meo, ut offerant mihi adipem et
sanguinem, ait Dominus Deus.
16 Ipsi ingredientur sanctuarium meum et ipsi accedent ad
mensam meam, ut serviant mihi et custodiant ministerium meum.
17 Cumque ingredientur portas atrii interioris, vestibus
lineis induentur, nec ascendet super eos quidquam laneum, quando ministrant in
portis atrii interioris et in domo.
18 Vittae lineae erunt in capitibus eorum, et feminalia linea
erunt in lumbis eorum, et non accingentur in sudore.
19
Cumque egredientur atrium exterius ad populum, exuent se vestimenta sua, in
quibus ministraverunt, et reponent ea in exedris sanctis et vestient se
vestimentis aliis et non sanctificabunt populum in vestibus suis.
20 Caput autem suum non radent neque comam nutrient, sed
tondentes attondent capita sua.
21 Et vinum non bibet omnis sacerdos, quando ingressurus est
atrium interius.
22 Et viduam et repudiatam non accipient sibi uxores sed
virgines de semine domus Israel; sed et viduam, quae fuerit vidua a sacerdote,
accipient.
23 Et populum meum docebunt quid sit inter sanctum et profanum
et inter mundum et immundum ostendent eis.
24 Et cum fuerit controversia, stabunt ad iudicandum et in
iudiciis meis iudicabunt; leges meas et praecepta mea in omnibus
sollemnitatibus meis custodient et sabbata mea sanctificabunt.
25 Et ad mortuum hominem non ingredientur, ne polluantur, nisi
ad patrem et matrem et filium et filiam et fratrem et sororem, quae virum non
habuit: in quibus contaminabuntur.
26 Et postquam fuerit emundatus, septem dies numerabuntur ei,
27 et in die introitus sui in sanctuarium ad atrium interius,
ut ministret mihi in sanctuario, offeret pro peccato suo, ait Dominus Deus.
28
Et erit eis in hereditatem: ego hereditas eorum; et possessionem non dabitis
eis in Israel: ego enim possessio eorum.
29 Oblationem et pro peccato et pro delicto ipsi comedent, et
omne anathema in Israel ipsorum erit;
30 et primitiva omnium primogenitorum et omnia libamenta ex
omnibus, quae offertis, sacerdotum erunt; et primitiva farinae vestrae dabitis
sacerdoti, ut reponat benedictionem domui tuae.
31
Omne morticinum et captum a bestia de avibus et de pecoribus non comedent
sacerdotes.
|