46
1 Haec dixit Dominus Deus: Porta atrii interioris, quae
respicit ad orientem, erit clausa sex diebus, in quibus opus fit; die autem
sabbati aperietur, sed et in die calendarum aperietur,
2 et intrabit princeps per viam vestibuli portae deforis et
stabit in poste portae, et facient sacerdotes holocaustum eius et pacifica
eius, et adorabit super limen portae et egredietur; porta autem non claudetur
usque ad vesperam.
3
Et adorabit populus terrae ad ostium portae illius in sabbatis et in calendis
coram Domino.
4 Holocaustum autem hoc offeret princeps Domino: in die
sabbati sex agnos immaculatos et arietem immaculatum
5 et oblationem ephi per arietem, per agnos autem oblationem,
quantum dederit manus eius, et olei hin per singula ephi;
6 in die autem calendarum vitulum de armento immaculatum et
sex agni et aries immaculati erunt
7 et ephi per vitulum, ephi quoque per arietem faciet
oblationem, per agnos autem sicut invenerit manus eius, et olei hin per singula
ephi.
8 Cumque ingressurus est
princeps, per viam vestibuli portae ingrediatur et per eandem viam exeat.
9 Et cum intrabit populus terrae in conspectu Domini in sollemnitatibus,
qui ingreditur per portam aquilonis, ut adoret, egrediatur per viam portae
meridianae; porro qui ingreditur per viam portae meridianae, egrediatur per
viam portae aquilonis: non revertetur per viam portae, per quam ingressus est,
sed e regione illius egredietur.
10 Princeps autem in medio eorum cum ingredientibus
ingredietur et cum egredientibus egredietur.
11 Et in diebus festis et in sollemnitatibus erit oblatio ephi
per vitulum et ephi per arietem, per agnos autem erit oblatio, quantum
invenerit manus eius, et olei hin per singula ephi.
12 Cum autem fecerit princeps spontaneum holocaustum aut
pacifica voluntaria Domino, aperietur ei porta, quae respicit ad orientem, et
faciet holocaustum suum et pacifica sua, sicut facere solet in die sabbati, et
egredietur, claudeturque porta, postquam exierit.
13 Et agnum anniculum immaculatum facies holocaustum cotidie
Domino; semper mane facies illud.
14 Et oblationem facies super eo mane mane sextam partem ephi,
et de oleo tertiam partem hin, ut conspergatur simila; oblatio Domino,
legitimum iuge atque perpetuum.
15 Facient agnum et oblationem et oleum mane mane, holocaustum
sempiternum.
16 Haec dixit Dominus Deus: Si dederit princeps donum alicui
de filiis suis de hereditate sua, filiorum suorum erit; possidebunt illud
hereditarie.
17 Si autem dederit legatum de hereditate sua uni servorum
suorum, erit illius usque ad annum remissionis et revertetur ad principem; sola
hereditas filiorum eius illorum erit.
18
Et non accipiet princeps de hereditate populi, ut expellat eos de possessione
eorum, sed de possessione sua hereditatem dabit filiis suis, ut non dispergatur
populus meus unusquisque a possessione sua ”.
19 Et introduxit me per ingressum, qui erat ex latere portae,
in exedras sacras sacerdotum, quae respiciebant ad aquilonem, et erat ibi locus
in extrema parte vergens ad occidentem;
20 et dixit ad me: “ Iste est locus, ubi
coquent sacerdotes pro delicto et pro peccato, ubi coquent oblationem, ut non
efferant in atrium exterius, et sanctificetur populus ”.
21 Et eduxit me in atrium exterius et circumduxit me per
quattuor angulos atrii, et ecce atriola singula per angulos atrii.
22 In quattuor
angulis atrii atriola inclusa quadraginta cubitorum per longum et triginta per
latum: mensurae unius quattuor erant.
23
Et paries per circuitum ambiens quattuor atriola, et culinae fabricatae erant
subter parietes per gyrum.
24 Et dixit ad me: “Hae sunt domus culinarum, in quibus
coquent ministri domus Domini victimas populi ”.
|