47
1 Et convertit me ad portam domus, et ecce aquae egre
diebantur subter limen domus ad orientem; facies enim domus respiciebat ad
orientem, aquae autem descendebant a latere templi dextro a meridie altaris.
2 Et eduxit me per viam portae aquilonis et convertit me ad
viam foras ad portam exteriorem, quae respiciebat ad orientem; et ecce aquae
exeuntes a latere dextro.
3 Cum egrederetur vir ad orientem, qui habebat funiculum in
manu sua, mensus est mille cubitos et traduxit me per aquam usque ad talos.
4 Rursumque mensus est mille et traduxit me per aquam usque ad
genua.
5 Et mensus est mille et traduxit me per aquam usque ad renes.
Et mensus est mille; torrens, quem non potui pertransire, quoniam intumuerant
aquae, aquae ad natandum; torrens, qui non poterat transvadari.
6 Et dixit ad me: “ Certe vidisti, fili hominis ”; et duxit me et convertit ad ripam torrentis.
7 Cumque me convertissem, ecce in ripa torrentis ligna multa
nimis ex utraque parte;
8 et ait ad me: “ Aquae istae, quae
egrediuntur ad regionem orientalem et descendunt ad Arabam, intrabunt mare,
aquas salsas, et sanabuntur aquae:
9 et omnis anima vivens, quae movetur, quocumque venerit
torrens, vivet, et erunt pisces multi satis, postquam venerint illuc aquae
istae, et sanabuntur et vivent omnia, ad quae venerit torrens.
10 Et stabunt super mare piscatores; ab Engaddi usque ad
Engallim siccatio sagenarum erit; plurimae species erunt piscium eius, sicut
pisces maris Magni, multitudinis nimiae.
11 Palustria
autem eius et stagna non sanabuntur, quia in salinas dabuntur.
12 Et super torrentem orietur in ripis eius ex utraque parte
omne lignum pomiferum; non defluet folium ex eo, et non deficiet fructus eius:
per singulos menses afferet primitiva, quia aquae eius de sanctuario
egredientur, et erunt fructus eius in cibum, et folia eius ad medicinam.
13 Haec dicit Dominus Deus: Hic est terminus, in quo
possidebitis terram in duodecim tribubus Israel, quia Ioseph duplicem funiculum
habet;
14 possidebitis autem eam, singuli aeque ut frater suus, super
quam levavi manum meam, ut darem patribus vestris; et cadet terra haec vobis in
possessionem.
15 Hic est autem terminus terrae: ad plagam septentrionalem a
mari Magno via Hethalon ad introitum Emath,
16 Sedada, Berotha, Sabarim, quae est inter terminum Damasci
et confinium Emath, usque ad Asarenon, quae est iuxta terminum Auran;
17 erit ergo terminus a mari usque ad Asarenon, cum fines
Damasci et fines Emath sint in aquilone; haec est plaga septentrionalis.
18 Porro plaga orientalis de loco inter Auran et inter
Damascum et in medio inter Galaad et terram Israel, Iordanis disterminans usque
ad mare orientale, usque Thamar; haec est plaga orientalis.
19 Plaga autem australis meridiana a Thamar usque ad aquas
Meribathcades et torrentem usque ad mare Magnum; haec est plaga ad meridiem
australis.
20
Et plaga maris, mare Magnum a confinio per directum, donec venias Emath; haec
est plaga maris.
21 Et dividetis terram istam vobis per tribus Israel
22 et mittetis eam in hereditatem, vobis et advenis, qui
accesserint ad vos, qui genuerint filios in medio vestrum, et erunt vobis sicut
indigenae inter filios Israel: vobiscum divident possessionem in medio tribuum
Israel;
23 in tribu autem quacumque fuerit advena, ibi dabitis
possessionem illi, ait Dominus Deus.
|