PROPHETIA DANIELIS
1
1 Anno tertio regni Ioachim regis Iudae venit Nabuchodonosor
rex Babylonis Ierusalem et obsedit eam;
2 et tradidit Dominus in manu eius Ioachim regem Iudae et
partem vasorum domus Dei, et asportavit ea in terram Sennaar in domum deorum
suorum et vasa intulit in domum thesauri deorum suorum.
3 Et ait rex Asfanaz praeposito eunuchorum suorum, ut introduceret
de filiis Israel et de semine regio et tyrannorum
4 pueros, in quibus nulla esset macula, decoros forma et
eruditos omni sapientia, cautos scientia et doctos disciplina, et qui possent
stare in palatio regis, et ut docerent eos litteras et linguam Chaldaeorum.
5
Et constituit eis rex annonam per singulos dies de cibis suis et de vino, unde
bibebat ipse, ut enutriti tribus annis postea starent in conspectu regis.
6 Fuerunt ergo inter eos de filiis Iudae Daniel, Ananias,
Misael et Azarias.
7 Et imposuit eis praepositus eunuchorum nomina: Danieli
Baltassar et Ananiae Sedrac, Misaeli Misac et Azariae Abdenago.
8 Proposuit autem Daniel in corde suo, ne pollueretur de mensa
regis neque de vino potus eius, et rogavit eunuchorum praepositum, ne
contaminaretur.
9 Dedit autem Deus Danieli gratiam et misericordiam in
conspectu principis eunuchorum;
10 et ait princeps eunuchorum ad Daniel: “ Timeo ego dominum
meum regem, qui constituit vobis cibum et potum; qui si viderit vultus vestros
macilentiores prae ceteris adulescentibus coaevis vestris, condemnabitis caput
meum regi ”.
11 Et dixit Daniel ad custodem, quem constituerat princeps
eunuchorum super Daniel, Ananiam, Misael et Azariam:
12 “ Tenta nos, obsecro, servos tuos
diebus decem, et dentur nobis legumina ad vescendum et aqua ad bibendum;
13 et videantur in conspectu tuo vultus nostri et vultus
puerorum, qui vescuntur cibo regio, et, sicut videris, facies cum servis tuis ”.
14 Qui, audito
sermone huiuscemodi, tentavit eos diebus decem.
15 Post dies autem decem apparuerunt vultus eorum meliores et
corpulentiores prae omnibus pueris, qui vescebantur cibo regio.
16 Porro custos tollebat cibaria et vinum potus eorum dabatque
eis legumina.
17 Quattuor autem pueris his dedit Deus scientiam et
disciplinam in omni scriptura et sapientia, Danieli autem intellegentiam omnium
visionum et somniorum.
18 Completis itaque diebus, post quos dixerat rex, ut
introducerentur, introduxit eos praepositus eunuchorum in conspectu
Nabuchodonosor.
19
Cumque locutus eis fuisset rex, non sunt inventi de universis tales ut Daniel,
Ananias, Misael et Azarias; et steterunt in conspectu regis.
20 Et omne verbum sapientiae et intellectus, quod sciscitatus
est ab eis, rex invenit in eis decuplum super cunctos hariolos et magos, qui
erant in universo regno eius.
21 Fuit autem Daniel usque ad annum primum Cyri regis.
|