5
1 Balthasar rex fecit grande con vivium optimatibus suis mille
et coram his milibus vinum bibebat.
2 Balthasar ergo praecepit iam temulentus, ut afferrentur vasa
aurea et argentea, quae asportaverat Nabuchodonosor pater eius de templo, quod
fuit in Ierusalem, ut biberent in eis rex et optimates eius uxoresque eius et
concubinae.
3 Tunc allata sunt vasa aurea, quae asportaverat de templo,
quod fuerat in Ierusalem; et biberunt in eis rex et optimates eius, uxores et
concubinae illius:
4 bibebant vinum et laudabant deos suos aureos et argenteos,
aereos, ferreos ligneosque et lapideos.
5 In eadem hora apparuerunt digiti manus hominis et
scripserunt contra candelabrum in superficie parietis palatii regis; et rex
aspiciebat articulos manus scribentis.
6 Tunc regis facies commutata est, et cogitationes eius
conturbabant eum, et compages renum eius solvebantur, et genua eius ad se
invicem collidebantur.
7 Exclamavit itaque rex fortiter, ut introducerent magos,
Chaldaeos et haruspices; et proloquens rex ait sapientibus Babylonis: “ Quicumque legerit
scripturam hanc et interpretationem eius manifestam mihi fecerit, purpura
vestietur et torquem auream habebit in collo et tertius in regno meo
dominabitur ”.
8 Tunc ingressi sunt omnes sapientes regis et non potuerunt
nec scripturam legere nec interpretationem indicare regi;
9 unde rex Balthasar satis conturbatus est, et vultus illius
immutatus est super eum, sed et optimates eius turbabantur.
10 Regina autem, sermonum regis optimatiumque eius causa,
domum convivii ingressa est; et regina proloquens ait: “
Rex, in aeternum vive! Non te conturbent cogitationes tuae, neque facies tua
immutetur.
11 Est vir in regno tuo, qui spiritum deorum sanctorum habet
in se, et in diebus patris tui scientia et intellegentia et sapientia quasi
sapientia deorum inventae sunt in eo; nam et rex Nabuchodonosor pater tuus
principem magorum, incantatorum, Chaldaeorum et haruspicum constituit eum;
pater tuus, o rex,
12 quia spiritus amplior et prudentia intellegentiaque et
interpretatio somniorum et ostensio secretorum ac solutio ligatorum inventae
sunt in eo, in Daniele, cui rex posuit nomen Baltassar. Nunc itaque Daniel
vocetur et interpretationem narrabit ”.
13 Igitur introductus est Daniel coram rege; ad quem praefatus
rex ait: “ Tu es Daniel de filiis captivitatis Iudae, quem
adduxit rex pater meus de Iuda?
14 Audivi de te quoniam spiritum deorum habeas, et scientia
intellegentiaque ac sapientia ampliores inventae sint in te.
15 Et nunc introgressi sunt in conspectu meo sapientes, magi,
ut scripturam hanc legerent et interpretationem eius indicarent mihi et
nequiverunt sensum huius sermonis edicere.
16 Porro ego audivi de te quod possis obscura interpretari et
ligata dissolvere; si ergo vales scripturam legere et interpretationem eius
indicare mihi, purpura vestieris et torquem auream circa collum tuum habebis et
tertius in regno meo princeps eris ”.
17 Tunc respondens Daniel ait coram rege: “ Munera tua sint tibi, et dona tua alteri da; scripturam autem legam
tibi, rex, et interpretationem eius ostendam tibi.
18 O rex, Deus altissimus regnum et magnificentiam et gloriam
et honorem dedit Nabuchodonosor patri tuo.
19 Et propter magnificentiam, quam dederat ei, universi
populi, tribus et linguae tremebant et metuebant eum; quos volebat,
interficiebat et, quos volebat, percutiebat et, quos volebat, exaltabat et,
quos volebat, humiliabat.
20 Quando autem elevatum est cor eius, et spiritus illius
obfirmatus est ad superbiam, depositus est de solio regni sui, et gloria eius
ablata est ab eo;
21 et a filiis hominum eiectus est, sed et cor eius cum
bestiis positum est, et cum onagris erat habitatio eius, fenum quoque ut boves
comedebat, et rore caeli corpus eius infectum est, donec cognosceret quod
potestatem haberet Deus altissimus in regno hominum et, quemcumque voluerit,
suscitabit super illud.
22 Tu quoque filius eius, Balthasar, non humiliasti cor tuum,
cum scires haec omnia,
23 sed adversum Dominum caeli elevatus es, et vasa domus eius
allata sunt coram te, et tu et optimates tui et uxores tuae et concubinae tuae
vinum bibistis in eis; deos quoque argenteos et aureos et aereos, ferreos
ligneosque et lapideos, qui non vident neque audiunt neque sentiunt, laudasti,
porro Deum, qui habet flatum tuum in manu sua et omnes vias tuas, non
glorificasti.
24 Idcirco ab eo missi sunt articuli manus, et scriptura haec
exarata est.
25 Haec est autem scriptura, quae digesta est: mane, thecel,
upharsin.
26 Et haec est interpretatio sermonis: mane, numeravit Deus
regnum tuum et complevit illud;
27 thecel, appensus es in statera et inventus es minus habens;
28 phares, divisum est regnum tuum et datum est Medis et
Persis ”.
29 Tunc, iubente Balthasar, indutus est Daniel purpura, et
circumdata est torques aurea collo eius, et praedicatum est de eo quod haberet
potestatem tertius in regno suo.
30
Eadem nocte interfectus est Balthasar rex Chaldaeorum.
|