8
1 Anno tertio regni Balthasar regis visio apparuit mihi, ego
Daniel, post id quod mihi apparuerat in principio.
2 Vidi in visione, et factum est, dum viderem, eram in Susis
castro, quod est in Elam provincia; vidi autem in visione esse me super rivum
Ulai.
3
Et levavi oculos meos et vidi: et ecce aries unus stabat ante rivum habens
cornua et cornua excelsa et unum excelsius altero, et excelsius crescebat in
postero.
4 Vidi arietem cornibus ventilantem contra occidentem et
contra aquilonem et contra meridiem, et omnes bestiae non poterant resistere ei
neque liberari de manu eius; fecitque secundum voluntatem suam et magnificatus
est.
5 Et ego intellegebam: ecce autem hircus caprarum veniebat ab
occidente super faciem totius terrae et non tangebat terram; porro hircus
habebat cornu insigne inter oculos suos.
6 Et venit usque ad arietem illum cornutum, quem videram
stantem ante rivum, et cucurrit ad eum in impetu fortitudinis suae.
7 Vidi eum appropinquantem prope arietem, et efferatus est in
eum et percussit arietem et comminuit duo cornua eius, et non poterat aries
resistere ei; cumque eum misisset in terram, conculcavit, et nemo quibat
liberare arietem de manu eius.
8 Hircus autem caprarum magnus factus est nimis; cumque
crevisset, fractum est cornu magnum, et orta sunt quattuor cornua loco illius
per quattuor ventos caeli.
9 De uno autem ex eis egressum est cornu unum modicum et
factum est grande contra meridiem et contra orientem et contra fortitudinem
10 et magnificatum est usque ad fortitudinem caeli et deiecit
de fortitudine et de stellis et conculcavit eas;
11 et usque ad principem fortitudinis magnificatum est et ab
eo tulit iuge sacrificium et deiecit locum sanctificationis eius.
12 Militia autem data
est contra iuge sacrificium propter peccata, et prostrata est veritas in terra;
cornu autem fecit et prosperatum est.
13 Et audivi unum de sanctis loquentem, et dixit unus sanctus
alteri, nescio cui, loquenti: “ Usquequo visio et iuge sacrificium et peccatum
desolationis, quae facta est, et sanctuarium et fortitudo conculcabitur? ”.
14
Et dixit ei: “ Usque ad vesperam et mane, dies duo milia trecenti; et mundabitur
sanctuarium ”.
15 Factum est autem cum viderem ego Daniel visionem et
quaererem intellegentiam, ecce stetit in conspectu meo quasi species viri;
16 et audivi vocem viri inter Ulai, et clamavit et ait: “ Gabriel, fac intellegere istum visionem ”.
17 Et venit et stetit iuxta, ubi ego stabam; cumque venisset,
pavens corrui in faciem meam, et ait ad me: “Intellege,
fili hominis, quoniam in tempore finis complebitur visio ”.
18 Cumque loqueretur ad me, collapsus sum pronus in terram, et
tetigit me et statuit me in gradu meo
19 dixitque: “ Ecce ego ostendam tibi,
quae futura sint in novissimo maledictionis, quoniam in tempore erit finis.
20 Aries, quem vidisti habere cornua, reges Medorum est atque
Persarum;
21 porro hircus caprarum rex Graecorum est, et cornu grande,
quod erat inter oculos eius, ipse est rex primus.
22 Quod autem,
fracto illo, surrexerunt quattuor pro eo, quattuor regna de gente eius consurgent
sed non in fortitudine eius.
23
Et post regnum eorum, cum creverint iniquitate, consurget rex impudens facie et
intellegens propositiones;
24 et roborabitur fortitudo eius sed non in viribus suis, et
supra quam credi potest universa vastabit et prosperabitur et faciet et
interficiet robustos et populum sanctorum,
25 et secundum sapientiam suam prosperabitur dolus in manu
eius, et in corde suo magnificabitur et in tranquillitate occidet plurimos et contra
principem principum consurget et sine manu conteretur.
26 Et visio vespere et mane, quae dicta est, vera est; tu ergo
signa visionem, quia post dies multos erit ”.
27 Et ego Daniel langui et aegrotavi per dies; cumque
surrexissem, faciebam opera regis et stupebam ad visionem, et non erat qui
intellegeret.
|