9
1 In anno primo Darii filii Asueri de semine Medorum, qui impe
ravit super regnum Chaldaeorum,
2 anno uno regni eius, ego Daniel intellexi in libris numerum
annorum, de quo factus est sermo Domini ad Ieremiam prophetam, ut complerentur
desolationes Ierusalem, septuaginta anni;
3 et posui faciem meam ad Dominum Deum meum, ut quaererem
rogationem et deprecationem in ieiuniis, sacco et cinere.
4 Et oravi Dominum Deum et confessus sum et dixi:
“
Obsecro, Domine, Deus magne et terribilis, custodiens pactum et misericordiam
diligentibus eum et custodientibus mandata eius;
5 peccavimus, inique fecimus, impie egimus et recessimus et
declinavimus a mandatis tuis ac iudiciis tuis;
6 non oboedivimus servis tuis prophetis, qui locuti sunt in
nomine tuo regibus nostris, principibus nostris, patribus nostris omnique
populo terrae.
7 Tibi, Domine, iustitia; nobis autem confusio faciei, sicut
est hodie viro Iudae et habitatoribus Ierusalem et omni Israel, his qui prope
sunt et his qui procul in universis terris, ad quas eiecisti eos propter iniquitates
eorum, in quibus peccaverunt in te.
8 Domine, nobis confusio faciei, regibus nostris, principibus
nostris et patribus nostris, quia peccavimus tibi;
9 Domino autem, Deo nostro, misericordia et propitiatio, quia
recessimus a te.
10 Et non audivimus vocem Domini Dei nostri, ut ambularemus in
lege eius, quam posuit nobis per servos suos prophetas;
11 et omnis Israel praevaricati sunt legem tuam et
declinaverunt, ne audirent vocem tuam, et stillavit super nos maledictio et
detestatio, quae scripta est in libro Moysis servi Dei, quia peccavimus ei.
12 Et statuit sermones suos, quos locutus est super nos et
super iudices nostros, qui iudicaverunt nos, ut superducerent in nos magnum
malum, quale numquam fuit sub omni caelo, secundum quod factum est in
Ierusalem.
13 Sicut scriptum est in lege Moysis, omne malum hoc venit
super nos, et non rogavimus faciem Domini Dei nostri, ut reverteremur ab
iniquitatibus nostris et cogitaremus veritatem tuam.
14 Et vigilavit Dominus super malitiam et adduxit eam super
nos, quia iustus Dominus Deus noster in omnibus operibus suis, quae fecit; non
enim audivimus vocem eius.
15 Et nunc, Domine Deus noster, qui eduxisti populum tuum de
terra Aegypti in manu forti et fecisti tibi nomen secundum diem hanc,
peccavimus, iniquitatem fecimus,
16 Domine, in omnem iustitiam tuam; avertatur, obsecro, ira
tua et furor tuus a civitate tua Ierusalem et monte sancto tuo; propter peccata
enim nostra et iniquitates patrum nostrorum Ierusalem et populus tuus in
opprobrium sunt omnibus per circuitum nostrum.
17 Nunc ergo exaudi, Deus noster, orationem servi tui et
preces eius et ostende faciem tuam super sanctuarium tuum, quod desertum est,
propter temetipsum.
18 Inclina, Deus meus, aurem tuam et audi; aperi oculos tuos
et vide desolationem nostram et civitatem, super quam invocatum est nomen tuum;
neque enim in iustificationibus nostris prosternimus preces ante faciem tuam
sed in miserationibus tuis multis.
19 Exaudi, Domine! Placare, Domine! Attende et fac! Ne moreris
propter temetipsum, Deus meus, quia nomen tuum invocatum est super civitatem et
super populum tuum ”.
20 Cumque adhuc loquerer et orarem et confiterer peccata mea
et peccata populi mei Israel et prosternerem preces meas in conspectu Dei mei
pro monte sancto Dei mei,
21 adhuc me loquente in oratione, ecce vir Gabriel, quem
videram in visione principio, cito volans tetigit me in tempore sacrificii
vespertini;
22 et docuit me et locutus est mihi dixitque: “Daniel, nunc egressus sum, ut docerem te, et intellegeres.
23 Ab exordio precum tuarum egressus est sermo; ego autem
veni, ut indicarem, quia vir desideriorum es tu; ergo animadverte sermonem et
intellege visionem.
24 Septuaginta hebdomades decretae sunt
super populum tuum et super urbem sanctam tuam,
ut consummetur praevaricatio,
et finem accipiat peccatum,
et deleatur iniquitas,
et adducatur iustitia sempiterna,
et impleatur visio et prophetes,
et ungatur Sanctus sanctorum.
25 Scito ergo et animadverte:
ab exitu sermonis
ut iterum aedificetur Ierusalem
usque ad christum ducem,
hebdomades septem.
Et hebdomades sexaginta duae erunt;
et rursum aedificabitur platea et muri
in angustia temporum.
26 Et post hebdomades sexaginta duas
occidetur christus;
et nihil erit ei.
Et civitatem et sanctuarium dissipabit
populus ducis venturi,
et finis eius vastitas,
et usque ad finem belli
statuta desolatio.
27 Confirmabit autem pactum multis
hebdomade una;
et in dimidio hebdomadi
deficiet hostia et sacrificium,
et erit super alam abominationis vastator,
et usquedum consummatio et decretum
effundantur super vastatorem ”.
|