10
1 Anno tertio Cyri regis Per sarum verbum revelatum est
Danieli cognomento Baltassar, et verum verbum et acies magna; intellexitque
sermonem, intellegentia enim fuit ei in visione.
2 In diebus illis ego Daniel lugebam tribus hebdomadis dierum,
3 panem desiderabilem non comedi, et caro et vinum non
introierunt in os meum, sed neque unguento unctus sum, donec complerentur tres
hebdomades dierum.
4 Die autem vicesima et quarta mensis primi eram iuxta fluvium
magnum, qui est Tigris,
5 et levavi oculos meos et vidi: et ecce vir unus vestitus
lineis, et renes eius accincti auro obryzo;
6 et corpus eius quasi chrysolithus, et facies eius velut
species fulgoris, et oculi eius ut lampas ardens, et brachia eius et, quae
deorsum sunt usque ad pedes, quasi species aeris candentis, et vox sermonum eius
ut vox multitudinis.
7 Vidi autem ego Daniel solus visionem; porro viri, qui erant
mecum, visionem non viderunt, sed terror nimius irruit super eos, et fugerunt
in absconditum.
8 Ego autem relictus solus vidi visionem grandem hanc, et non
remansit in me fortitudo, sed et species mea immutata est in me usque ad
dissipationem, nec habui quidquam virium.
9 Et audivi vocem sermonum eius; et audiens vocem sermonum
eius iacebam consternatus super faciem meam, et vultus meus haerebat terrae.
10 Et ecce manus tetigit me et erexit me super genua mea et
super palmas manuum mearum,
11 et dixit ad me: “ Daniel, vir desideriorum, intellege
verba, quae ego loquor ad te, et sta in gradu tuo; nunc enim sum missus ad te ”. Cumque dixisset mihi sermonem istum, steti tremens.
12 Et ait ad me: “ Noli metuere, Daniel, quia ex die primo,
quo posuisti cor tuum ad intellegendum et ad humiliandum te in conspectu Dei
tui, exaudita sunt verba tua; et ego veni propter sermones tuos.
13 Princeps autem regni Persarum restitit mihi viginti et uno
diebus; et ecce Michael, unus de principibus primis, venit in adiutorium meum;
et ego remansi ibi iuxta regem Persarum.
14 Veni autem, ut
docerem te, quae ventura sunt populo tuo in novissimis diebus, quoniam adhuc
visio in dies ”.
15 Cumque loqueretur mihi huiuscemodi verbis, deieci vultum
meum ad terram et tacui.
16 Et ecce quasi similitudo filiorum hominis tetigit labia
mea; et aperiens os meum locutus sum et dixi ad eum, qui stabat contra me: “
Domine mi, in visione angustiae venerunt super me, et nihil in me remansit
virium.
17 Et quomodo poterit servus domini mei loqui cum hoc domino
meo? Nihil enim in me remansit virium, et halitus meus non remansit in me ”.
18 Rursum ergo tetigit me quasi visio hominis et confortavit
me
19 et dixit: “Noli timere, vir desideriorum; pax tibi,
confortare et esto robustus ”. Cumque loqueretur mecum, convalui et dixi: “
Loquere, domine mi, quia confortasti me ”.
20 Et ait: “ Numquid scis, quare venerim ad te? Et nunc revertar, ut
proelier adversum principem Persarum. Et ego egrediar, et ecce princeps
Graecorum veniens.
21 Verumtamen annuntiabo tibi, quod expressum est in scriptura
veritatis; et nemo est adiutor meus adversus hos, nisi Michael princeps vester.
|