11
1 Ego autem ab anno primo Darii Medi astabam ei, ut
confortaretur et roboraretur.
2 Et nunc veritatem annuntiabo tibi: Ecce adhuc tres reges
stabunt pro Perside, et quartus ditabitur opibus nimis super omnes et, cum
invaluerit divitiis suis, concitabit omnia adversum regnum Graeciae.
3 Surget vero rex fortis et dominabitur dominatione multa et
faciet, quod placuerit ei;
4 et cum steterit, conteretur regnum eius et dividetur in
quattuor ventos caeli, sed non in posteros eius neque secundum potentiam
illius, qua dominatus est; lacerabitur enim regnum eius etiam ad alios,
exceptis his.
5
Et confortabitur rex austri, et unus de principibus eius praevalebit super eum
et dominabitur dominatione super dominationem eius.
6 Et post finem annorum foederabuntur; filiaque regis austri
veniet ad regem aquilonis facere amicitiam. Et non obtinebit fortitudinem
brachii, nec stabit brachium eius; et tradetur ipsa, et qui adduxerunt eam, et
adulescens eius, et qui confortabat eam in temporibus.
7 Et stabit de germine radicum eius plantatio loco eius et
veniet ad exercitum et ingredietur oppidum regis aquilonis; et faciet adversus
eos et confortabitur.
8 Insuper et deos eorum cum sculptilibus eorum et vasis
pretiosis argenti et auri captivos ducet in Aegyptum: ipse per aliquot annos
praevalebit adversus regem aquilonis.
9 Et intrabit in regnum regis austri et revertetur ad terram
suam.
10 Filii autem eius provocabuntur et congregabunt multitudinem
exercituum plurimorum; et veniet properans et inundans et revertetur et
concitabitur et congredietur usque ad oppidum eius.
11 Et provocabitur rex austri et egredietur et pugnabit adversus
eum, adversus regem aquilonis; et praeparabit multitudinem nimiam, et dabitur
multitudo in manu eius.
12 Et tolletur multitudo, et exaltabitur cor eius, et deiciet
multa milia, sed non praevalebit.
13 Revertetur enim rex aquilonis et praeparabit multitudinem
maiorem quam prius; et in fine temporum annorumque veniet properans cum
exercitu magno et opibus nimis.
14 Et in temporibus illis multi consurgent adversus regem
austri, filii quoque praevaricatorum populi tui extollentur, ut impleant
visionem, et corruent.
15 Et veniet rex aquilonis et comportabit aggerem et capiet
urbem munitissimam; et brachia austri non sustinebunt, et populo electorum eius
non erit fortitudo ad resistendum.
16 Et faciet veniens super eum iuxta placitum suum, et non
erit qui stet contra faciem eius; et stabit in terra inclita, et consumptio in
manu eius.
17 Et ponet faciem suam, ut veniat ad tenendum universum
regnum eius, et recta faciet cum eo et filiam feminarum dabit ei, ut evertat
illud; et non stabit nec illius erit.
18 Et convertet faciem suam ad insulas et capiet multas, et
cessare faciet princeps opprobrium eius, et opprobrium eius convertetur in eum.
19 Et convertet faciem suam ad oppida terrae suae et impinget
et corruet, et non invenietur.
20 Et stabit in loco eius, qui mittat exactorem in decus
regni; et in paucis diebus conteretur, non in furore nec in proelio.
21 Et stabit in loco eius despectus, et non tribuetur ei honor
regius; et veniet clam et obtinebit regnum in fraudulentia.
22 Et brachia pugnantis expugnabuntur a facie eius et
conterentur; insuper et dux foederis.
23 Et post amicitias, cum eo faciet dolum et ascendet et
superabit in modico populo.
24 In prosperitate uberes urbes ingredietur et faciet, quae
non fecerunt patres eius et patres patrum eius: rapinas et praedam et divitias
eorum dissipabit et contra oppida cogitationes inibit, et hoc usque ad tempus.
25 Et concitabitur fortitudo eius et cor eius adversum regem
austri in exercitu magno; et rex austri provocabitur ad bellum multis auxiliis
et fortibus nimis, et non stabit, quia inibunt adversus eum consilia.
26 Et comedentes panem cum eo conterent illum; exercitusque
eius opprimetur, et cadent interfecti plurimi.
27 Duorum quoque regum cor erit, ut malefaciant et ad mensam
unam mendacium loquentur et non proficient, quia adhuc finis in aliud tempus.
28 Et revertetur in terram suam cum opibus multis, et cor eius
adversum testamentum sanctum; et faciet et revertetur in terram suam.
29 Statuto tempore revertetur et veniet ad austrum, et non
erit priori simile novissimum.
30 Et venient super eum trieres, Romani; et percutietur et
revertetur et indignabitur contra testamentum sanctum et faciet reverteturque
et cogitabit adversum eos, qui dereliquerunt testamentum sanctum.
31 Et brachia ex eo stabunt et polluent sanctuarium
fortitudinis et auferent iuge sacrificium et dabunt abominationem vastatoris.
32 Et impios in testamentum errare faciet fraudulenter;
populus autem scientium Deum suum obtinebit et faciet.
33 Et docti in populo docebunt plurimos; et ruent in gladio et
in flamma et in captivitate et in rapina per dies.
34 Cumque corruerint, sublevabuntur auxilio parvulo, et applicabuntur
eis plurimi fraudulenter.
35 Et de eruditis ruent, ut aliqui eorum conflentur et
purgentur et dealbentur usque ad tempus praefinitum, quia adhuc aliud tempus
erit.
36 Et faciet iuxta voluntatem suam rex et elevabitur et
magnificabitur adversus omnem deum et adversus Deum deorum loquetur magnifica
et prosperabitur, donec compleatur iracundia; perpetrata quippe est definitio.
37 Et deos patrum suorum non reputabit neque concupiscentiam
feminarum nec quemquam deorum curabit, quia super universa magnificabit se;
38 deum autem oppidorum in loco suo venerabitur et deum, quem
ignoraverunt patres eius, colet auro et argento et lapide pretioso rebusque
pretiosis
39 et faciet adversus oppida munita cum deo alieno; qui
cognoverit eum, multiplicabit gloriam eius et dabit eis potestatem in multis et
terram dividet pretio.
40 Et in tempore praefinito proeliabitur adversus eum rex
austri, et quasi tempestas veniet contra illum rex aquilonis in curribus et in
equitibus et in classe magna, et ingredietur terras et conteret et pertransiet.
41 Et introibit in terram gloriosam, et multae corruent; hae
autem solae salvabuntur de manu eius: Edom et Moab et principium filiorum
Ammon.
42 Et mittet manum suam in terras, et terra Aegypti non
effugiet;
43 et dominabitur thesaurorum auri et argenti et in omnibus
pretiosis Aegypti, et Libyes et Aethiopes in vestigia eius transibunt.
44 Et fama turbabit eum ab oriente et ab aquilone; et veniet
in ira magna, ut conterat et interficiat plurimos,
45 et figet tabernacula palatii sui inter maria super montem
sanctum decoris; et veniet usque ad summitatem eius, et nemo auxiliabitur ei.
|