14
1 Et rex Astyages appositus est ad patres suos, et suscepit
Cyrus Perses regnum eius.
2 Erat autem Daniel conviva regis et honoratus super omnes
amicos eius.
3 Erat quoque idolum nomine Bel apud Babylonios, ct
impendebantur in eo per dies singulos similae artabae duodecim et oves
quadraginta vinique metretae sex.
4 Rex quoque colebat eum et ibat per singulos dies adorare
eum; porro Daniel adorabat Deum suum. Dixitque ei rex: “ Quare non adoras
Bel? ”.
5 Qui respondens ait ei: “ Quia non colo
idola manufacta sed viventem Deum, qui creavit caelum et terram et habet
potestatem omnis carnis ”.
6 Et dixit ad eum rex: “Non tibi videtur
esse Bel vivens deus? An non vides, quanta comedat et bibat cotidie? ”.
7 Et ait Daniel arridens: “ Ne erres,
rex; iste enim intrinsecus luteus est et forinsecus aereus, neque comedit neque
bibit aliquando ”.
8 Et iratus rex vocavit sacerdotes eius et ait eis: “ Nisi dixeritis mihi, quis est qui comedat impensas has, moriemini;
9 si autem ostenderitis quoniam Bel comedat haec, morietur
Daniel, quia blasphemavit in Bel ”. Et dixit Daniel regi: “ Fiat iuxta verbum tuum ”.
10 Erant autem sacerdotes Bel septuaginta, exceptis uxoribus
et parvulis et filiis. Et venit rex cum Daniele in templum Belis.
11 Et dixerunt sacerdotes Belis: “ Ecce
nos egredimur foras; et tu, rex, affer escas et vinum miscens pone et claude
ostium et signa anulo tuo;
12 et, cum ingressus fueris mane, nisi inveneris omnia comesta
a Bel, morte moriemur, vel Daniel, qui mentitus est adversum nos ”.
13 Contemnebant autem, quia fecerant sub mensa absconditum
introitum et per illum ingrediebantur semper et devorabant ea.
14 Factum est igitur, postquam egressi sunt illi, et rex
posuit cibos ante Bel; et praecepit Daniel pueris suis, et attulerunt cinerem
et cribraverunt per totum templum coram rege solo et egressi clauserunt ostium
et signantes anulo regis abierunt.
15 Sacerdotes autem ingressi sunt nocte iuxta consuetudinem
suam et uxores et filii eorum et comederunt omnia et biberunt.
16 Surrexit autem rex primo diluculo, et Daniel cum eo;
17 et ait rex: “ Salvane sunt signa,
Daniel? ”. Qui respondit: “ Salva,
rex ”.
18 Statimque cum aperuisset ostium, intuitus rex mensam,
exclamavit voce magna: “ Magnus es, Bel, et non est apud
te dolus quisquam ”.
19 Et risit Daniel et tenuit regem, ne ingrederetur intro, et
dixit: “ Ecce pavimentum; animadverte, cuius vestigia sunt
haec ”.
20 Et dixit rex: “ Video vestigia virorum
et mulierum et infantium ”. Et iratus est rex.
21 Tunc apprehendit sacerdotes et uxores et filios eorum, et
ostenderunt ei abscondita ostiola, per quae ingrediebantur et consumebant, quae
erant super mensam.
22 Occidit ergo illos rex et tradidit Bel in potestate
Danieli, qui subvertit eum et templum eius.
23 Et erat draco magnus, et colebant eum Babylonii.
24 Et dixit rex Danieli: “ Non potes
dicere quia iste non sit deus vivens; adora ergo eum ”.
25 Dixitque Daniel: “ Dominum Deum meum
adoro, quia ipse est Deus vivens.
26 Tu autem, rex, da mihi potestatem, et interficiam draconem
absque gladio et fuste ”. Et ait rex: “ Do tibi ”.
27 Tulit ergo Daniel picem et adipem et pilos et coxit
pariter; fecitque massas et dedit in os draconis et, cum comedisset, diruptus
est draco. Et dixit: “ Ecce quae colebatis ”.
28 Cum audissent Babylonii, indignati sunt vehementer et
congregati adversum regem dixerunt: “Iudaeus factus est
rex; Bel destruxit, draconem interfecit et sacerdotes occidit ”.
29 Et dixerunt, cum venissent ad regem: “
Trade nobis Danielem; alioquin interficiemus te et domum tuam ”.
30 Vidit ergo rex quod irruerent in eum vehementer et,
necessitate compulsus, tradidit eis Danielem.
31 Qui miserunt eum in lacum leonum, et erat ibi diebus sex.
32 Porro in lacu erant septem leones, et dabantur eis cotidie
duo corpora et duae oves; et tunc non data sunt eis, ut devorarent Danielem.
33 Erat autem Abacuc propheta in Iudaea et ipse coxerat
pulmentum et intriverat panes in alveolo et ibat in campum, ut ferret
messoribus.
34 Dixitque angelus Domini ad Abacuc: “
Fer prandium, quod habes, in Babylonem Danieli, qui est in lacu leonum ”.
35 Et dixit Abacuc: “ Domine, Babylonem
non vidi et lacum nescio ”.
36 Et apprehendit eum angelus Domini in vertice eius et
portavit eum capillo capitis sui posuitque eum in Babylone supra lacum in
impetu spiritus sui.
37 Et clamavit Abacuc dicens: “ Daniel, Daniel,
tolle prandium, quod misit tibi Deus ”.
38 Et ait Daniel: “Recordatus es enim
mei, Deus, et non dereliquisti diligentes te ”.
39 Surgensque
Daniel comedit. Porro angelus Dei restituit Abacuc confestim in loco suo.
40 Venit ergo rex die septima, ut lugeret Danielem; et venit
ad lacum et introspexit, et ecce Daniel sedens.
41
Et exclamavit rex voce magna dicens: “Magnus es, Domine, Deus Danielis, et non
est alius praeter te ”.
42 Porro illos,
qui perditionis eius causa fuerant, intromisit in lacum; et devorati sunt in
momento coram eo.
|