PROPHETIA OSEE
1
1 Verbum Domini, quod factum est ad Osee filium Beeri in die
bus Oziae, Ioatham, Achaz, Ezechiae regum Iudae, et in diebus Ieroboam filii
Ioas regis Israel.
2 Principium verbi Domini per Osee. Dixit Dominus ad Osee:
“ Vade, sume tibi mulierem fornicationum
et filios fornicationum,
quia fornicans fornicatur terra a Domino ”.
3 Et abiit et accepit Gomer filiam Debelaim, quae concepit et
peperit ei filium.
4 Et dixit Dominus ad eum: “ Voca nomen eius 'Iezrahel',
quoniam adhuc modicum et visitabo sanguinem Iezrahel super domum Iehu et
cessare faciam regnum domus Israel;
5 et in illa die conteram arcum Israel in valle Iezrahel ”.
6 Et concepit adhuc et peperit filiam; et dixit ei: “ Voca
nomen eius “Absque misericordia”, quia non addam ultra misereri domui Israel,
ut ignoscam eis.
7 Et domui Iudae miserebor et salvabo eos in Domino Deo suo et
non salvabo eos in arcu et gladio et in bello et in equis et in equitibus ”.
8
Et ablactavit eam, quae erat 'Absque misericordia', et concepit et peperit
filium.
9 Et dixit: “ Voca nomen eius 'Non populus meus', quia vos non populus
meus, et ego 'Non sum' vobis.
|