Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Nova Vulgata

IntraText CT - Text

  • PROPHETIA OSEE
    • 3
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

3
1 Et dixit Dominus ad me: “ Adhuc vade, dilige mulierem dilectam amico et adulteram, sicut diligit Dominus filios Israel, et ipsi respectant ad deos alienos et diligunt placentas uvarum ”.
2 Et emi eam mihi quindecim argenteis et choro hordei et dimidio choro hordei.
3 Et dixi ad eam: “ Dies multos exspectabis me; non fornicaberis et non eris viro, neque ibo ego ad te ”.
4 Quia dies multos sedebunt filii Israel sine rege et sine principe et sine sacrificio et sine lapide et sine ephod et sine theraphim.
5 Et post haec revertentur filii Israel et quaerent Dominum Deum suum et David regem suum et pavebunt ad Dominum et ad bonum eius in fine dierum.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License