Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Nova Vulgata

IntraText CT - Text

  • PROPHETIA OSEE
    • 5
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

5
1 Audite hoc, sacerdotes,
et attendite, domus Israel;
et domus regis, auscultate,
quia vobis iudicium est;
quoniam laqueus facti estis pro Maspha
et rete expansum super Thabor.
2 Et foveam Settim profundam fecerunt;
ego autem castigabo vos omnes.
3 Ego scio Ephraim,
et Israel non est absconditus a me;
quia nunc fornicatus es, Ephraim,
contaminatus est Israel.
4 Non dabunt opera sua,
ut revertantur ad Deum suum,
quia spiritus fornicationis in medio eorum,
et Dominum non cognoverunt.
5 Et testatur arrogantia Israel in faciem suam,
et Israel et Ephraim ruent in iniquitate sua:
ruet etiam Iudas cum eis.
6 In gregibus suis et in armentis suis
vadent ad quaerendum Dominum
et non invenient;
subtraxit se ab eis.
7 In Dominum praevaricati sunt,
quia filios alienos genuerunt;
nunc devorabit eos uno mense cum partibus suis.
8 Clangite bucina in Gabaa,
tuba in Rama,
conclamate in Bethaven,
exterrete Beniamin.
9 Ephraim vastabitur in die correptionis;
in tribubus Israel annuntio rem certam.
10 Facti sunt principes Iudae
quasi transferentes terminos;
super eos effundam
quasi aquam iram meam.
11 Oppressus est Ephraim,
fractum est ius,
quoniam voluit abire post sordem.
12 Et ego quasi sanies Ephraim,
et quasi putredo domui Iudae.
13 Et vidit Ephraim languorem suum,
et Iuda ulcus suum;
et abiit Ephraim ad Assyriam
et misit ad regem magnum;
sed et ipse non poterit sanare vos
nec solvere poterit vos ab ulcere.
14 Quoniam ego quasi leaena Ephraim
et quasi catulus leonis domui Iudae;
ego, ego capiam et vadam,
tollam, et non est qui eruat.
15 Vadens revertar ad locum meum,
donec poenas solvant
et quaerant faciem meam,
in tribulatione sua me desiderent.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License