6
1 “Venite, et revertamur ad Do minum,
quia ipse laceravit et sanabit nos,
percussit et curabit nos.
2 Vivificabit nos post duos dies,
in die tertia suscitabit nos,
et vivemus in conspectu eius.
3 Sciamus sequamurque,
ut cognoscamus Dominum.
Quasi diluculum praeparatus est egressus eius,
et veniet quasi imber nobis temporaneus,
quasi imber serotinus irrigans terram”.
4 Quid faciam tibi, Ephraim?
Quid faciam tibi, Iuda?
Caritas vestra quasi nubes matutina
et quasi ros mane pertransiens.
5 Propter hoc dolavi per prophetas,
occidi eos in verbis oris mei,
sed ius meum quasi lux egredietur;
6 quia caritatem volo et non sacrificium,
et scientiam Dei plus quam holocausta.
7 Ipsi autem in Adam transgressi sunt pactum;
ibi praevaricati sunt in me.
8 Galaad civitas operantium iniquitatem
maculata sanguine.
9 Et quasi
insidiantes virum latrones
caterva sacerdotum;
in via interficiunt pergentes Sichem,
vere scelus operantur.
10 In domo Israel vidi horrendum:
ibi fornicationes Ephraim,
contaminatus est Israel.
11 Sed et tibi, Iuda, parata est messis,
cum convertero sortem populi mei.
|