Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Nova Vulgata

IntraText CT - Text

  • PROPHETIA OSEE
    • 13
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

13
1 Loquente Ephraim, horror factus est;
dux erat in Israel.
Et deliquit in Baal
et mortuus est.
2 Et nunc addunt ad peccandum
faciuntque sibi conflatile de argento suo,
secundum intellegentiam suam simulacra;
factura artificum totum est.
“ His — ipsi dicuntimmolate! ”.
Homines vitulos osculantur.
3 Idcirco erunt quasi nubes matutina
et sicut ros matutinus praeteriens,
sicut palea turbine rapta ex area
et sicut fumus de fumario.
4 “ Ego autem Dominus, Deus tuus
ex terra Aegypti;
et Deum absque me nescies,
et salvator non est praeter me.
5 Ego pavi te in deserto,
in terra ardenti solitudinis.
6 Iuxta pascua sua saturati sunt
et saturati elevaverunt cor suum,
propterea obliti sunt mei.
7 Et ego ero eis quasi leaena,
sicut pardus iuxta viam insidiabor.
8 Occurram eis quasi ursa, raptis catulis,
et dirumpam claustrum cordis eorum:
et consumam eos ibi quasi leo;
bestia agri scindet eos.
9 Perdo te, Israel;
quis est auxiliator tuus?
10 Ubinam est rex tuus,
ut salvet te in omnibus urbibus tuis,
et iudices tui, de quibus dixisti:
Da mihi regem et principes”?
11 Do tibi regem in furore meo
et aufero in indignatione mea.
12 Colligata est iniquitas Ephraim,
absconditum peccatum eius.
13 Dolores parturientis venient ei;
erit filius non sapiens:
suo enim tempore non stabit
in ore vulvae.
14 De manu inferni liberabo eos,
de morte redimam eos?
Ubi pestilentiae tuae, o mors?
Ubi pestis tua, inferne?
Consolatio abscondita est ab oculis meis ”.
15 Dum ipse inter fratres fructificat,
veniet ventus urens, ventus Domini
de deserto ascendens,
et siccabit venas eius
et desolabit fontem eius.
Ipse diripiet thesaurum,
omne vas desiderabile.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License