Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Nova Vulgata

IntraText CT - Text

  • PROPHETIA OSEE
    • 14
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

14
1 Poenas solvet Samaria,
quoniam rebellavit contra Deum suum:
in gladio peribunt,
parvuli eorum elidentur,
et praegnantes discindentur.
2 Convertere, Israel, ad Dominum Deum tuum,
quoniam corruisti in iniquitate tua.
3 Tollite vobiscum verba
et convertimini ad Dominum;
dicite ei: “ Omnem aufer iniquitatem
et accipe bonum,
et reddemus fructum labiorum nostrorum.
4 Assyria non salvabit nos;
super equum non ascendemus
nec vocabimus ultra: “Deos nostros!”
opera manuum nostrarum,
quia in te misericordiam consequetur pupillus ”.
5Sanabo praevaricationem eorum,
diligam eos spontanee,
quia aversus est furor meus ab eis.
6 Ero quasi ros pro Israel;
germinabit quasi lilium
et mittet radices suas ut Libanus.
7 Expandentur rami eius;
et erit quasi oliva gloria eius,
et odor eius ut Libani.
8 Convertentur sedentes in umbra mea,
colent triticum
et germinabunt quasi vinea;
memoriale eius sicut vinum Libani.
9 Ephraim, quid ei ultra idola?
Ego exaudio et respicio in eum.
Ego ut abies virens:
ex me fructus tuus invenitur ”.
10 Qui sapiens est, intellegat ista;
intellegens sciat haec!
Quia rectae viae Domini,
et iusti ambulabunt in eis;
praevaricatores vero corruent in eis.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License