Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Nova Vulgata

IntraText CT - Text

  • PROPHETIA AMOS
    • 1
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

PROPHETIA AMOS

1
1 Verba Amos, qui fuit in pastori bus de Thecua; quae vidit super Israel in diebus Oziae regis Iudae et in diebus Ieroboam filii Ioas regis Israel, duobus annis ante terraemotum.
2 Et dixit:
Dominus de Sion rugit
et de Ierusalem dat vocem suam;
et lugent pascua pastorum,
et exsiccatur vertex Carmeli ”.
3 Haec dicit Dominus:
“ Super tribus sceleribus Damasci
et super quattuor verbum non revocabo:
eo quod trituraverint in plaustris ferreis Galaad,
4 mittam ignem in domum Hazael,
et devorabit aedes Benadad;
5 conteram vectem Damasci
et disperdam habitatorem de Biceataven
et tenentem sceptrum de Betheden;
et transferetur populus Syriae Cir ”,
dicit Dominus.
6 Haec dicit Dominus:
“ Super tribus sceleribus Gazae
et super quattuor verbum non revocabo:
eo quod transtulerint captivitatem perfectam,
ut traderent eam in Edom,
7 mittam ignem in murum Gazae,
et devorabit aedes eius;
8 disperdam habitatorem de Azoto
et tenentem sceptrum de Ascalone;
convertam manum meam super Accaron,
et peribunt reliqui Philisthinorum ”,
dicit Dominus Deus.
9 Haec dicit Dominus:
“ Super tribus sceleribus Tyri
et super quattuor verbum non revocabo:
eo quod tradiderint captivitatem perfectam in Edom
et non sint recordati foederis fratrum,
10 mittam ignem in murum Tyri,
et devorabit aedes eius ”.
11 Haec dicit Dominus:
“ Super tribus sceleribus Edom
et super quattuor verbum non revocabo:
eo quod persecutus sit in gladio fratrem suum
et violaverit misericordiam eius
et tenuerit ultra furorem suum
et indignationem suam servaverit usque in finem,
12 mittam ignem in Theman,
et devorabit aedes Bosrae ”.
13 Haec dicit Dominus:
“ Super tribus sceleribus filiorum Ammon
et super quattuor verbum non revocabo:
eo quod dissecuerint praegnantes Galaad
ad dilatandum terminum suum,
14 succendam ignem in muro Rabba,
et devorabit aedes eius in ululatu in die belli
et in turbine in die procellae;
15 et ibit rex eorum in captivitatem,
ipse et principes eius simul ”,
dicit Dominus.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License