| 
 5 
1 Audite verbum istud, 
quod ego levo super vos, 
planctum, domus Israel: 
2 Cecidit, non adiciet ut resurgat 
virgo Israel; 
proiecta est in terram suam, 
non est qui suscitet eam. 
3 Quia haec dicit Dominus Deus: 
“
Urbs, de qua egrediebantur mille, 
relinquentur in ea centum; 
et de qua egrediebantur centum, 
relinquentur in ea decem 
pro domo Israel ”. 
4 Quia haec dicit Dominus domui Israel: 
“ Quaerite me et vivetis; 
5 et nolite quaerere Bethel 
et in Galgalam nolite intrare 
et in Bersabee nolite transire, 
quia Galgala captiva ducetur, 
et Bethel erit iniquitas ”. 
6 Quaerite Dominum et vivite; 
ne forte invadat sicut ignis 
domum Ioseph, 
et devoret, et non sit 
qui exstinguat Bethel. 
7 Qui convertunt
in absinthium iudicium 
et iustitiam in terram deiciunt. 
8
Qui facit stellas Pliadis et Orionem 
et convertit in mane tenebras 
et diem in noctem obscurat; 
qui vocat aquas maris 
et effundit eas super faciem terrae; 
Dominus nomen eius. 
9 Qui micare facit
vastitatem super robustum 
et vastitatem super arcem affert. 
10 Odio habuerunt corripientem in porta 
et loquentem perfecte abominati sunt. 
11 Idcirco, pro eo quod conculcastis pauperem 
et portionem frumenti abstulistis ab eo, 
domos quadro lapide aedificastis 
et non habitabitis in eis, 
vineas plantastis amantissimas 
et non bibetis vinum earum. 
12 Quia cognovi multa scelera vestra 
et fortia peccata vestra, 
opprimentes iustum, accipientes munus 
et pauperes deprimentes in porta. 
13 Ideo prudens in tempore illo tacet, 
quia tempus malum est. 
14 Quaerite bonum et non malum, 
ut vivatis, 
ita ut sit Dominus, Deus exercituum, 
vobiscum, sicut dixistis. 
15 Odite malum et diligite bonum 
et constituite in porta iudicium, 
si forte misereatur Dominus, Deus exercituum, 
reliquiis Ioseph. 
16 Propterea haec dicit Dominus, 
Deus exercituum, dominator: 
“ In omnibus plateis planctus, 
et in cunctis viis dicetur: “Vae, vae!”; 
et vocabunt agricolam ad luctum 
et ad planctum eos, qui sciunt lamentationem. 
17 Et in omnibus vineis erit luctus, 
quia pertransibo in medio tui ”, 
dicit Dominus. 
18 Vae desiderantibus diem Domini! 
Ad quid
vobis dies Domini? 
Tenebrae et non lux. 
19 Quomodo si fugiat vir a facie leonis, 
et occurrat ei ursus; 
et ingrediatur domum 
et innitatur manu sua super parietem, 
et mordeat eum coluber. 
20 Numquid non tenebrae dies Domini et non lux? 
Et caligo sine splendore in ea? 
21 “ Odi, proieci festivitates vestras 
et non delector coetibus vestris. 
22 Quod si obtuleritis mihi holocautomata, 
oblationes vestras non suscipiam 
et sacrificia pinguium vestrorum non respiciam. 
23 Aufer a me tumultum carminum tuorum, 
et canticum lyrarum tuarum non audiam. 
24 Et affluat
quasi aqua iudicium, 
et iustitia quasi torrens perennis. 
25 Numquid hostias et oblationes obtulistis mihi in deserto 
quadraginta annis, domus Israel? 
26 Et portastis Saccut regem vestrum, 
et Caivan, imagines vestras, 
sidus deorum vestrorum, quae fecistis vobis. 
27
Et migrare vos faciam trans Damascum ”, 
dicit Dominus; Deus exercituum nomen eius. 
  |