Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Nova Vulgata

IntraText CT - Text

  • PROPHETIA NAHUM
    • 2
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

2
1 Ecce super montes pedes evan gelizantis
et annuntiantis pacem.
Celebra, Iuda, festivitates tuas
et redde vota tua,
quia non adiciet ultra ut pertranseat in te Belial:
totus interiit.
2 Ascendit, qui dispergat, contra te.
Custodi munitionem,
contemplare viam, conforta lumbos, robora virtutem valde ”.
3 Quia restituet Dominus magnificentiam Iacob
sicut magnificentiam Israel,
quia praedones praedati sunt eos
et propagines eorum corruperunt.
4 Clipeus fortium eius ruber,
viri exercitus in coccineis;
ignitae laminae ferreae curruum,
quando praeparat bellum,
et equites agitantur.
5 In viis furibundae currunt quadrigae,
invicem colliduntur in plateis;
aspectus eorum quasi lampades,
quasi fulgura discurrentia.
6 Recordatur fortium suorum,
ruunt in itineribus suis;
currunt ad murum,
et praeparatur umbraculum.
7 Portae fluviorum apertae sunt,
palatium tremit.
8 Et speciosa denudatur, tollitur,
et ancillae eius gemunt ut columbae et percutiunt corda sua.
9 Et Nineve quasi piscina aquarum,
cuius aquae fugiunt.
State, state! ”;
sed non est qui revertatur.
10Diripite argentum, diripite aurum! ”.
Et non est finis divitiarum;
thesaurus ex omnibus vasis desiderabilibus.
11 Dissipata et vastata et dilacerata,
et cor tabescens,
et dissolutio geniculorum;
et tremor in cunctis renibus,
et facies omnium eorum candentes.
12 Ubi est habitaculum leonum,
et spelunca catulorum leonum,
ad quam ivit leo, ut duceret illuc catulum leonis,
et non erat qui exterreret?
13 Leo cepit sufficienter catulis suis
et necavit leaenis suis;
et implevit praeda speluncas suas
et cubile suum rapina.
14 “ Ecce ego ad te,
dicit Dominus exercituum,
et succendam usque ad fumum quadrigas tuas;
et leunculos tuos comedet gladius,
et exterminabo de terra praedam tuam,
et non audietur ultra vox nuntiorum tuorum ”.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License