PROPHETIA ZACHARIAE
1
1 In mense octavo, in anno se cundo Darii, factum est verbum
Domini ad Zachariam filium Barachiae filii Addo prophetam dicens:
2 “ Iratus est Dominus super patres vestros iracundia.
3
Et dices ad eos: Haec dicit Dominus exercituum: Convertimini ad me, ait Dominus
exercituum; et convertar ad vos, dicit Dominus exercituum.
4 Ne sitis sicut patres vestri, ad quos clamabant prophetae
priores dicentes: Haec dicit Dominus exercituum: Convertimini de viis vestris
malis et de cogitationibus vestris malis; et non audierunt neque attenderunt ad
me, dicit Dominus.
5 Patres vestri ubi sunt? Et prophetae numquid in sempiternum
vivent?
6 Verumtamen verba mea et praecepta mea, quae mandavi servis
meis prophetis, numquid non attigerunt patres vestros? Et conversi sunt et
dixerunt: “Sicut cogitavit Dominus exercituum facere nobis, secundum vias nostras
et secundum adinventiones nostras fecit nobis” ”.
7 In die vicesima et quarta undecimi mensis, qui est mensis
Sabath, in anno secundo Darii, factum est verbum Domini ad Zachariam filium
Barachiae filii Addo prophetam dicens:
8 “ Vidi per noctem, et ecce vir sedens
super equum rufum et ipse stabat inter myrteta, quae erant in profundo; et post
eum equi rufi, fulvi et albi.
9 Et dixi: “Quid sunt isti, domine mi?”. Et dixit ad me angelus, qui loquebatur in me: “Ego
ostendam tibi quid sint isti”.
10 Et respondit vir, qui stabat inter myrteta, et dixit: “Isti sunt quos misit Dominus, ut perambularent terram”.
11 Et responderunt angelo Domini, qui stabat inter myrteta, et
dixerunt: “Perambulavimus terram, et ecce omnis terra
habitatur et quiescit”.
12 Et respondit angelus Domini et dixit: “Domine exercituum, usquequo tu non misereberis Ierusalem et urbium
Iudae, quibus iratus es? Iste septuagesimus annus est!”.
13 Et respondit Dominus angelo, qui loquebatur in me verba
bona, verba consolatoria.
14 Et dixit ad me angelus, qui loquebatur in me: “Clama dicens: Haec dixit Dominus exercituum: Zelatus sum Ierusalem et
Sion zelo magno,
15 sed ira magna ego irascor super gentes opulentas, quia ego
iratus sum parum, ipsi vero adiuverunt in malum.
16 Propterea haec dicit Dominus: Revertar ad Ierusalem in
misericordiis. Domus mea aedificabitur in ea, ait Dominus exercituum, et
perpendiculum extendetur super Ierusalem.
17 Adhuc clama dicens: Haec dicit Dominus exercituum: Adhuc
affluent civitates meae bonis, et consolabitur adhuc Dominus Sion et eliget
adhuc Ierusalem”.
|