2
1 Et levavi oculos meos et vidi, et ecce quattuor cornua;
2 et dixi ad angelum, qui loquebatur in me: “Quid sunt haec?”. Et dixit ad me: “Haec sunt cornua, quae
ventilaverunt Iudam et Israel et Ierusalem”.
3 Et ostendit mihi Dominus quattuor fabros;
4 et dixi: “Quid isti veniunt facere?”. Qui respondit dicens: “Haec sunt cornua, quae
ventilaverunt Iudam per singulos viros, ut nemo eorum levaret caput suum; et
venerunt isti deterrere ea, ut deiciant cornua gentium, quae levaverunt cornu
super terram Iudae, ut dispergerent eam”.
5 Et levavi oculos meos et vidi; et ecce vir, et in manu eius
funiculus mensorum.
6 Et dixi: “Quo tu vadis?”. Et dixit ad me: “Ut metiar Ierusalem et videam,
quanta sit latitudo eius et quanta longitudo eius”.
7 Et ecce angelus, qui loquebatur in me, egrediebatur, et
angelus alius egrediebatur in occursum eius;
8 et dixit ad eum: “Curre, loquere ad
puerum istum dicens: Absque muris habitabitur Ierusalem prae multitudine
hominum et iumentorum in medio eius.
9 Et ego ero ei,
ait Dominus, murus ignis in circuitu et in gloria ero in medio eius.
10 Heu, heu! Fugite de terra aquilonis, dicit Dominus, quoniam
in quattuor ventos caeli dispersi vos, dicit Dominus.
11 Heu, Sion, fuge, quae habitas apud filiam Babylonis!
12 Quia haec dicit Dominus exercituum, cuius gloria misit me
ad gentes, quae spoliaverunt vos: Qui tetigerit vos, tangit pupillam oculi mei.
13 Quia ecce ego levo manum meam super eos, et erunt praeda
servorum suorum; et cognoscetis quia Dominus exercituum misit me.
14 Iubila et laetare, filia Sion,
quia ecce ego venio
et habitabo in medio tui,
ait Dominus.
15
Et applicabuntur gentes multae
ad Dominum in die illa
et erunt ei in populum.
Et habitabo in medio tui,
et scies quia Dominus exercituum
misit me ad te.
16 Et possidebit Dominus Iudam
partem suam super terram sanctam
et eliget adhuc Ierusalem.
17 Sileat omnis caro a
facie Domini,
quia consurrexit de habitaculo sancto suo”.
|