3
1 Et ostendit mihi Iesua sacer dotem magnum stantem coram
angelo Domini; et Satan stabat a dextris eius, ut adversaretur ei.
2
Et dixit angelus Domini ad Satan: “Increpet Dominus in te, Satan! Et increpet
Dominus in te, qui elegit Ierusalem! Numquid non iste torris est erutus de
igne?”.
3 Et Iesua erat indutus vestibus sordidis et stabat ante
faciem angeli.
4 Qui respondit et ait ad eos, qui stabant coram se, dicens: “Auferte vestimenta sordida ab eo”. Et dixit ad
eum: “Ecce, abstuli a te iniquitatem tuam; induam te
mutatoriis”.
5 Et dixit: “Ponite cidarim mundam super
caput eius”. Et posuerunt cidarim mundam super caput eius
et induerunt eum vestibus; et angelus Domini stabat.
6 Et contestabatur angelus Domini Iesua dicens:
7 “Haec dicit Dominus exercituum: Si in
viis meis ambulaveris et ministerium meum custodieris, tu quoque iudicabis
domum meam et custodies atria mea; et dabo tibi accessum inter eos, qui nunc
hic assistunt.
8 Audi, Iesua sacerdos magne, tu et amici tui, qui sedent
coram te, quia viri portendentes sunt: Ecce enim ego adduco servum meum Germen.
9 Quia ecce lapis, quem dedi coram Iesua: super lapidem unum
septem oculi sunt; ecce ego caelabo sculpturam eius, ait Dominus exercituum, et
auferam iniquitatem terrae illius in die una.
10 In die illa, oraculum Domini exercituum, vocabit vir amicum
suum subter vitem et subter ficum”.
|