| 
 9 
1 Oraculum. 
“
Verbum Domini in terra Ha drach 
et Damasci requiei eius, 
quia Domini est oculus Aram 
sicut omnes tribus Israel. 
2 Emath quoque in terminis eius 
et Tyrus et Sidon, quae sapiens est valde. 
3 Et aedificavit Tyrus munitionem suam 
et coacervavit argentum quasi pulverem 
et aurum ut lutum platearum. 
4 Ecce Dominus possidebit eam 
et percutiet in mari fortitudinem eius; 
et haec igni devorabitur. 
5 Videbit Ascalon et timebit, 
et Gaza dolore torquetur nimis, 
et Accaron, quoniam confusa est spes eius; 
et peribit rex de Gaza, 
et Ascalon non habitabitur. 
6 Et habitabit spurius in Azoto, 
et disperdam superbiam Philisthim. 
7 Et auferam sanguinem eius de ore eius 
et abominationes eius de medio dentium eius, 
et relinquetur etiam ipse Deo nostro, 
et erit quasi dux in Iuda, 
et Accaron quasi Iebusaeus. 
8 Et circumdabo domum meam ut praesidium 
contra euntes et revertentes; 
et non transibit super eos ultra exactor, 
quia nunc vidi in oculis meis. 
9 Exsulta satis,
filia Sion; 
iubila, filia Ierusalem. 
Ecce rex
tuus venit tibi 
iustus et salvator ipse, 
pauper et sedens super asinum 
et super pullum filium asinae. 
10 Et disperdam currum ex Ephraim 
et equum de Ierusalem; 
et confringetur arcus belli, 
et loquetur pacem gentibus. 
Et imperium eius a mari usque ad mare 
et a flumine usque ad fines terrae. 
11 Tu quoque: in sanguine testamenti tui 
extraho vinctos tuos de lacu, 
in quo non est aqua. 
12 Convertimini ad
munitionem, 
vincti spei; 
hodie quoque annuntians: 
Duplicia reddam tibi. 
13 Nam extendi mihi Iudam quasi arcum, 
implevi Ephraim; 
et suscitabo filios tuos, Sion, 
super filios tuos, Graecia, 
et ponam te quasi gladium fortium. 
14
Et Dominus super eos videbitur, 
et exibit ut fulgur iaculum eius; 
et Dominus Deus in tuba canet 
et vadet in procellis austri. 
15 Dominus exercituum proteget eos; 
et devorabunt et conculcabunt lapides fundae 
et bibent, agitabuntur quasi vino 
et replebuntur ut phialae et quasi cornua altaris. 
16 Et salvabit eos Dominus Deus eorum 
in die illa 
ut gregem populi sui, 
quia lapides coronae 
fulgebunt super terram eius. 
17 Quid enim bonum eius est, 
et quid pulchrum eius! 
Frumentum succrescere facit iuvenes, 
et mustum virgines. 
  |