Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Nova Vulgata

IntraText CT - Text

  • PROPHETIA ZACHARIAE
    • 10
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

10
1 Petite a Domino pluviam
in tempore pluviae serotinae.
Dominus facit fulgura
et pluviam imbris dabit eis,
singulis herbam in agro.
2 Quia theraphim loquuntur inania,
et divini vident mendacium,
et somnia loquuntur vana,
vane consolantur;
idcirco migrant quasi grex,
affliguntur, quia non est eis pastor.
3 Super pastores iratus est furor meus,
et super hircos visitabo:
certe visitat Dominus exercituum
gregem suum, domum Iudae,
et faciet eos quasi equum gloriae suae
in bello.
4 Ex ipso angulus,
ex ipso paxillus,
ex ipso arcus proelii,
ex ipso egredietur omnis exactor simul.
5 Et erunt quasi fortes
conculcantes lutum viarum in proelio
et bellabunt, quia Dominus cum eis; et confundentur ascensores equorum.
6 Et confortabo domum Iudae
et domum Ioseph salvabo
et reducam eos, quia miserebor eorum;
et erunt, sicut non proiecissem eos:
ego enim Dominus Deus eorum et exaudiam eos.
7 Et erunt quasi fortes Ephraim,
et laetabitur cor eorum quasi a vino,
et filii eorum videbunt et laetabuntur,
et exsultabit cor eorum in Domino.
8 Sibilabo eis et congregabo illos,
quia redemi eos,
et multi erunt, sicut multi ante fuerant.
9 Et seminabo eos in populis,
et de longe recordabuntur mei;
et alent filios suos et revertentur.
10 Et reducam eos de terra Aegypti
et de Assyria congregabo eos
et ad terram Galaad et Libani adducam eos,
et non invenietur eis locus.
11 Et transibunt per mare angustiae,
et percutiet in mari fluctus,
et exiccabuntur omnia profunda fluminis;
et humiliabitur superbia Assyriae,
et sceptrum Aegypti recedet.
12 Confortabo eos in Domino,
et in nomine eius ambulabunt ”,
dicit Dominus.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License