13
1 In die illa erit fons patens domui David et habitantibus
Ierusalem pro peccatis et immunditia.
2 Et erit in die illa, dicit Dominus exercituum, disperdam
nomina idolorum de terra, et non memorabuntur ultra; et pseudoprophetas et
spiritum immundum auferam de terra.
3 Et erit: cum prophetaverit quispiam ultra, dicent ei pater
eius et mater eius, qui genuerunt eum: “Non vives, quia mendacium locutus es in
nomine Domini”; et configent eum pater eius et mater eius,
qui genuerunt eum, cum prophetaverit.
4 Et erit: in die illa confundentur prophetae, unusquisque ex
visione sua, cum prophetaverit; nec operientur pallio saccino, ut mentiantur,
5 sed dicet: “Non sum propheta; homo
operans terram ego sum, quoniam terra est possessio mea ab adulescentia mea”.
6 Et dicetur ei: “Quid sunt plagae istae
in medio manuum tuarum?”. Et dicet: “His
plagatus sum in domo eorum, qui diligebant me”.
7 Framea,
suscitare super pastorem meum
et super virum cohaerentem mihi,
dicit Dominus exercituum.
Percute
pastorem, et dispergentur oves,
et convertam manum meam contra parvulos.
8 Et erit in omni terra,
dicit Dominus:
partes duae in ea dispergentur et deficient,
et tertia pars relinquetur in ea;
9 et ducam tertiam partem per ignem
et purgabo eos, sicut purgatur argentum,
et probabo eos, sicut probatur aurum:
ipse vocabit nomen meum,
et ego exaudiam eum.
Dicam: Populus meus est ille;
et ipse dicet: “Dominus est Deus meus”.
|