14
1 Ecce venit dies Domino, et dividentur spolia tua in me dio
tui,
2 et congregabo omnes gentes ad Ierusalem in proelium, et
capietur civitas, et vastabuntur domus, et mulieres violabuntur; et egredietur
media pars civitatis in captivitatem, et reliquum populi non auferetur ex urbe.
3 Et egredietur Dominus et proeliabitur contra gentes illas,
sicut proeliatus est in die certaminis.
4 Et stabunt pedes eius in die illa super montem Olivarum, qui
est contra Ierusalem ad orientem; et scindetur mons Olivarum ex media parte sui
ad orientem et ad occidentem, praerupto grandi valde, et separabitur medium
montis ad aquilonem et medium eius ad meridiem.
5 Et fugietis ad vallem montium eorum, quoniam vallis montium
pertinget usque ad Iasol; et fugietis, sicut fugistis a facie terraemotus in
diebus Oziae regis Iudae, et veniet Dominus Deus meus, omnesque sancti cum eo.
6 Erit: in die illa non erit lux sed frigus et gelu;
7 et erit dies una, quae nota est Domino, non dies neque nox;
et in tempore vesperi erit lux.
8 Et erit: in die illa exibunt aquae vivae de Ierusalem,
medium earum ad mare orientale, et medium earum ad mare occidentale: in aestate
et in hieme erunt.
9 Et erit Dominus rex super omnem terram: in die illa erit
Dominus unus, et erit nomen eius unum.
10 Et revertetur omnis terra in desertum, a Gabaa usque ad
Remmon ad austrum Ierusalem, quae exaltabitur et habitabitur in loco suo, a
porta Beniamin usque ad locum portae Prioris, et usque ad portam Angulorum, et
a turre Hananeel usque ad Torcularia regis.
11 Et habitabunt in ea, et anathema non erit amplius; sed
habitabitur Ierusalem secura.
12 Et haec erit plaga, qua percutiet Dominus omnes gentes,
quae pugnaverunt adversus Ierusalem: tabescet caro uniuscuiusque stantis super
pedes suos, et oculi eius contabescent in foraminibus suis, et lingua eius
contabescet in ore suo.
13 In die illa erit tumultus Domini magnus in eis, et
apprehendet vir manum proximi sui, et elevabitur manus eius super manum proximi
sui.
14 Sed et Iudas pugnabit in Ierusalem, et congregabuntur
divitiae omnium gentium in circuitu, aurum et argentum et vestes multae nimis.
15 Et sic erit ruina equi, muli, cameli et asini et omnium
iumentorum, quae fuerint in castris illis, sicut ruina haec.
16 Et omnes, qui reliqui fuerint de universis gentibus, quae
venerunt contra Ierusalem, ascendent ab anno in annum, ut adorent Regem,
Dominum exercituum, et celebrent festivitatem Tabernaculorum.
17 Et erit: qui non ascenderit de familiis terrae ad
Ierusalem, ut adoret Regem, Dominum exercituum, non erit super eos imber.
18 Quod et si familia Aegypti non ascenderit et non venerit,
super eos erit plaga, qua percutit Dominus gentes, quae non ascenderint ad
celebrandam festivitatem Tabernaculorum.
19 Haec erit poena Aegypti, et haec poena omnium gentium, quae
non ascenderint ad celebrandam festivitatem Tabernaculorum.
20 In die illa erit
super tintinnabula equorum; “Sanctum Domino”; et erunt lebetes in domo Domini
quasi phialae coram altari.
21 Et erit omnis lebes in Ierusalem et in Iuda sanctificatus
Domino exercituum; et venient omnes immolantes et sument ex eis et coquent in
eis, et non erit mercator ultra in domo Domini exercituum in die illo ”.
|