2
1 Et nunc ad vos mandatum hoc, o sacerdotes.
2 Si nolueritis audi re et si nolueritis ponere super cor, ut
detis gloriam nomini meo, ait Dominus exercituum, mittam in vos maledictionem
et maledicam benedictionibus vestris; et maledicam illis, quoniam non posuistis
super cor.
3 Ecce ego abscindam vobis brachium
et dispergam stercus super vultum vestrum,
stercus sollemnitatum vestrarum,
et assumet vos secum;
4 et scietis quia misi ad vos mandatum istud,
ut esset pactum meum cum Levi,
dicit Dominus exercituum.
5 Pactum meum fuit cum eo vitae et pacis,
et dedi haec ei simul cum timore, et timuit me
et a facie nominis mei pavebat.
6 Lex veritatis fuit in ore eius,
et iniquitas non est inventa in labiis eius;
in pace et in aequitate ambulavit mecum
et multos avertit ab iniquitate.
7 Labia enim sacerdotis custodiunt scientiam,
et legem requirunt ex ore eius,
quia angelus Domini exercituum est.
8 Vos autem recessistis de via
et scandalizastis plurimos in lege;
irritum fecistis pactum Levi,
dicit Dominus exercituum;
9 propter quod et ego dedi vos
contemptibiles et humiles omnibus populis,
sicut non servastis vias meas
et accepistis personam in lege.
10 Numquid non pater
unus omnium nostrum? Numquid non Deus unus creavit nos? Quare
ergo dolum facit unusquisque nostrum cum fratre suo, violans pactum patrum
nostrorum?
11 Dolum fecit Iuda, et abominatio facta est in Israel et in
Ierusalem, quia contaminavit Iuda sanctuarium Domini, quod diligit, et accepit
uxorem filiam dei alieni.
12
Disperdet Dominus virum, qui fecerit hoc, filium et nepotem, de tabernaculis
Iacob et de offerentibus munus Domino exercituum.
13 Et hoc rursum facitis: operitis lacrimis altare Domini,
fletu et mugitu, ita ut non respiciam ultra ad sacrificium nec accipiam
placabile quid de manu vestra;
14 et dicitis: “Quam ob causam?”.
Quia Dominus testificatus est inter te et uxorem adulescentiae tuae, cui tu
factus es infidelis; et haec particeps tua et uxor foederis tui.
15 Nonne unitatem fecit carnis et spiritus? Et quid unitas
quaerit nisi semen a Deo? Custodite
ergo spiritum vestrum; et uxori adulescentiae tuae noli esse infidelis.
16 Si quis odio dimittit, dicit Dominus, Deus Israel, operit
iniquitas vestimentum eius, dicit Dominus exercituum. Custodite spiritum
vestrum et nolite esse infideles.
17
Laborare facitis Dominum in sermonibus vestris et dicitis: “In quo eum facimus
laborare?”. In eo quod dicitis: “Omnis,
qui facit malum, bonus est in conspectu Domini, et tales ei placent” aut: “Ubi est Deus iudicii?”.
|