3
1 Et surrexit Iudas, qui vocaba tur Maccabaeus, filius eius
pro eo.
2 Et adiuvabant eum omnes fratres eius et universi, qui se
coniunxerant patri eius; et proeliabantur proelium Israel cum laetitia.
3 Et dilatavit gloriam populo suo et induit se loricam sicut gigas
et succinxit se arma bellica sua et proelia constituit protegens castra gladio.
4 Similis factus est leoni in operibus suis et sicut catulus
leonis rugiens in venationem;
5 et persecutus est iniquos perscrutans et eos, qui
conturbabant populum suum, succendit.
6 Et subducti sunt iniqui prae timore eius, et omnes operarii
iniquitatis conturbati sunt; et prosperata est salus in manu eius.
7 Et exacerbabat reges multos; et laetificabat Iacob in
operibus suis, et in saeculum memoria eius in benedictionem.
8 Et perambulavit in civitatibus Iudae et disperdidit impios
ex ea et avertit iram ab Israel;
9 et nominatus est usque ad ultimum terrae et congregavit pereuntes.
10 Et congregavit Apollonius gentes et a Samaria virtutem
magnam ad bellandum contra Israel.
11 Et cognovit Iudas et exiit obviam illi; et percussit eum et
occidit, et ceciderunt vulnerati multi, et reliqui fugerunt.
12 Et acceperunt spolia eorum, et gladium Apollonii accepit
Iudas; et erat pugnans in eo omnibus diebus.
13 Et audivit Seron, princeps exercitus Syriae, quod
congregavit Iudas congregationem et convocationem fidelium secum et
egredientium in proelium,
14 et ait: “ Faciam mihi nomen et glorificabor in regno et debellabo
Iudam et eos, qui cum ipso sunt, qui spernunt verbum regis ”.
15 Et accessit, et ascendit cum eo exercitus impiorum fortis
auxiliari ei, ut faceret vindictam in filios Israel.
16 Et appropinquavit usque ad ascensum Bethoron, et exivit
Iudas obviam illi cum paucis.
17 Ut autem viderunt exercitum venientem sibi obviam dixerunt
Iudae: “ Quomodo poterimus pauci pugnare contra
multitudinem tantam, fortem, et nos fatigati sumus ieiunio hodie? ”.
18 Et ait Iudas: “ Facile est concludi
multos in manibus paucorum; et non est differentia in conspectu caeli liberare
in multis aut in paucis,
19 quoniam non in multitudine exercitus victoria belli, sed de
caelo fortitudo est.
20 Ipsi veniunt ad nos in multitudine contumeliae et
iniquitatis, ut disperdant nos et uxores nostras et filios nostros et ut spolient
nos;
21 nos vero pugnamus pro animabus nostris et pro legitimis
nostris,
22 et ipse Dominus conteret eos ante faciem nostram; vos autem
ne timueritis eos ”.
23 Ut cessavit autem loqui, insiluit in eos subito; et
contritus est Seron et exercitus eius in conspectu ipsius.
24 Et persequebantur eum in descensu Bethoron usque ad campum,
et ceciderunt ex eis octingenti viri; reliqui autem fugerunt in terram
Philisthim.
25 Et coepit timor Iudae ac fratrum eius, et formido cecidit
super gentes in circuitu eorum;
26 et pervenit ad regem nomen eius, et de proeliis Iudae
narrabant omnes gentes.
27 Ut audivit autem Antiochus sermones istos, iratus est
animo; et misit et congregavit exercitum universi regni sui, castra fortia
valde.
28 Et aperuit aerarium suum et dedit stipendia exercitui in
annum et mandavit illis, ut essent parati ad omnia.
29 Et vidit quod defecit pecunia de thesauris suis, et tributa
regionis modica propter dissensionem et plagam, quam fecit in terra, ut
tolleret legitima, quae erant a primis diebus;
30 et timuit, ne non haberet ut semel et bis in sumptus et
donaria, quae dederat antea larga manu, et abundaverat super reges, qui ante
eum fuerant.
31 Et consternatus erat animo valde et cogitavit ire in
Persidem et accipere tributa regionum et congregare argentum multum.
32 Et reliquit Lysiam hominem nobilem de genere regali super
negotia regia a flumine Euphrate usque ad fines Aegypti
33 et ut nutriret Antiochum filium suum, donec rediret.
34 Et tradidit ei dimidium exercitum et elephantos et mandavit
ei de omnibus, quae volebat, et de inhabitantibus Iudaeam et Ierusalem,
35 ut mitteret ad eos exercitum ad conterendam et exstirpandam
virtutem Israel et reliquias Ierusalem et auferendam memoriam eorum de loco,
36 et ut constitueret habitatores filios alienigenas in
omnibus finibus eorum et sorte distribueret terram eorum.
37 Et rex assumpsit dimidium exercitum residuum et exivit ab
Antiochia de civitate regni sui anno centesimo et quadragesimo septimo et
transfretavit Euphratem flumen et perambulabat superiores regiones.
38 Et elegit Lysias Ptolemaeum filium Dorymeni et Nicanorem et
Gorgiam viros potentes ex amicis regis
39 et misit cum eis quadraginta milia virorum et septem milia
equitum, ut venirent in terram Iudae et disperderent eam secundum verbum regis.
40 Et processerunt cum universa virtute sua; et venerunt et
applicaverunt prope Emmaus in terra campestri.
41 Et audierunt mercatores regionis nomen eorum et acceperunt
argentum et aurum multum valde et compedes et venerunt in castra, ut acciperent
filios Israel in servos, et additi sunt ad eos exercitus Syriae et terrae
alienigenarum.
42 Et vidit Iudas et fratres eius quia multiplicata sunt mala,
et exercitus applicabant ad fines eorum, et cognoverunt verba regis, quae
mandavit facere populo in interitum et consummationem.
43 Et dixerunt unusquisque ad proximum suum: “ Erigamus deiectionem populi nostri et pugnemus pro populo nostro et
sanctis nostris ”.
44 Et congregatus est conventus, ut essent parati in proelium
et ut orarent et peterent misericordiam et miserationes.
45 Et Ierusalem non habitabatur sicut desertum; non erat qui
ingrederetur et egrederetur de natis eius, et sanctum conculcabatur, et filii
alienigenarum erant in arce; ibi erat habitatio gentibus. Et ablata est
voluptas a Iacob, et defecit tibia et cithara.
46 Et congregati sunt et venerunt in Maspha contra Ierusalem,
quia in Maspha erat antea locus orationis Israeli;
47 et ieiunaverunt illa die et induerunt se ciliciis et
cinerem imposuerunt capiti suo et disciderunt vestimenta sua
48 et expanderunt librum Legis, de quibus scrutabantur gentes
similitudines simulacrorum suorum;
49 et attulerunt ornamenta sacerdotalia et primitias et
decimas et suscitaverunt nazaraeos, qui impleverunt dies,
50 et clamaverunt voce in caelum dicentes: “ Quid faciemus istis et quo eos ducemus?
51 Et sancta tua conculcata sunt et contaminata, et sacerdotes
tui in luctu et humiliatione;
52 et ecce nationes convenerunt adversum nos, ut nos
disperdant: tu scis, quae cogitant in nos.
53 Quomodo poterimus subsistere ante faciem eorum, nisi tu
adiuves nos?”.
54 Et tubis bucinaverunt et clamaverunt voce magna.
55 Et post haec constituit Iudas duces populi, tribunos et
centuriones et pentacontarchos et decuriones
56 et dixit his, qui aedificabant domos et sponsabant uxores
et plantabant vineas, et formidolosis, ut redirent unusquisque in domum suam
secundum legem.
57 Et moverunt castra et collocaverunt ad austrum Emmaum.
58 Et ait Iudas: “ Accingimini et estote
filii potentes et estote parati in mane, ut pugnetis adversus nationes has,
quae convenerunt adversus nos disperdere nos et sancta nostra;
59 quoniam melius est nos mori in bello quam respicere mala
gentis nostrae et sanctorum.
60 Sicut autem fuerit voluntas in caelo, sic faciet ”.
|