4
1 Et assumpsit Gorgias quinque milia virorum et mille equites
electos, et moverunt castra nocte,
2 ut applicarent ad castra Iudaeorum et percuterent eos
subito; et, qui erant ex arce, erant illis duces.
3 Et audivit Iudas et surrexit ipse et potentes percutere
exercitum regis, qui erat in Emmaus,
4 dum adhuc dispersus esset exercitus a castris.
5 Et venit Gorgias in castra Iudae noctu et neminem invenit;
et quaerebat eos in montibus, quoniam dixit: “ Fugiunt hi a nobis ”.
6 Et simul ut dies factus est, apparuit Iudas in campo cum
tribus milibus virorum, tantum quod tegumenta et gladios non habebant ut
volebant.
7 Et viderunt castra gentium valida et loricatos et equitatus
in circuitu eorum, et hi docti ad proelium.
8 Et ait Iudas viris, qui secum erant: “
Ne timueritis multitudinem eorum et impetum eorum ne formidetis;
9 mementote qualiter salvi facti sunt patres nostri in mari
Rubro, cum sequeretur eos pharao cum exercitu.
10 Et nunc clamemus in caelum, si miserebitur nostri et memor
erit testamenti patrum nostrorum et conteret exercitum istum ante faciem
nostram hodie;
11 et scient omnes gentes quia est, qui redimat et liberet
Israel ”.
12 Et levaverunt alienigenae oculos suos et viderunt eos
venientes ex adverso
13 et exierunt de castris in proelium. Et tuba cecinerunt hi,
qui erant cum Iuda,
14 et commiserunt bellum; et contritae sunt gentes et fugerunt
in campum.
15 Novissimi autem omnes ceciderunt in gladio, et persecuti
sunt eos usque Gazeron et usque in campos Idumaeae et Azoti et Iamniae; et
ceciderunt ex illis usque ad tria milia virorum.
16 Et reversus est Iudas et exercitus eius a persecutione
eorum;
17 dixitque ad populum: “ Non
concupiscatis spolia, quia bellum contra nos est,
18 et Gorgias et exercitus eius prope nos in monte, sed state
nunc contra inimicos nostros et expugnate eos et post haec accipite spolia
confidenter ”.
19 Et, adhuc loquente Iuda haec, apparuit pars quaedam
prospiciens de monte.
20 Et vidit quod in fugam conversi sunt sui, et succenderunt
castra; fumus enim, qui videbatur, declarabat, quod factum est.
21 Quibus illi conspectis, timuerunt valde; aspicientes vero
et Iudae exercitum in campo paratum ad proelium
22 fugerunt omnes in terram alienigenarum.
23 Et Iudas reversus est ad spolia castrorum; et acceperunt
aurum multum et argentum et hyacinthum et purpuram marinam et opes magnas.
24 Et conversi hymnum canebant et benedicebant in caelum: “ Quoniam bonum, quoniam in saeculum misericordia eius ”.
25 Et facta est salus magna in Israel in die illa.
26 Quicumque autem alienigenarum evaserunt, venerunt et
nuntiaverunt Lysiae universa, quae acciderant;
27 quibus ille auditis, consternatus est et animo deficiebat,
quod non, qualia voluit, talia contigerant in Israel, et, qualia mandaverat ei
rex, evenerant.
28 Et sequenti
anno congregavit virorum electorum sexaginta milia et equitum quinque milia, ut
debellaret eos.
29
Et venerunt in Idumaeam et castra posuerunt in Bethsuris; et occurrit illis
Iudas cum decem milibus viris.
30 Et vidit exercitum fortem et oravit et dixit: “ Benedictus es,
Salvator Israel, qui contrivisti impetum potentis in manu servi tui David et
tradidisti castra alienigenarum in manu Ionathae filii Saul et armigeri eius.
31 Conclude exercitum istum in manu populi tui Israel, et
confundantur in exercitu suo et equitibus suis.
32 Da illis formidinem et tabefac audaciam virtutis eorum, et
commoveantur contritione sua;
33 deice illos gladio diligentium te, et collaudent te omnes,
qui noverunt nomen tuum, in hymnis ”.
34 Et commiserunt invicem proelium, et ceciderunt de exercitu
Lysiae quinque milia virorum et prociderunt ex adverso eorum.
35 Videns autem Lysias factam eversionem exercitus sui, Iudae
vero audaciam et quemadmodum parati sunt aut vivere aut mori fortiter, abiit
Antiochiam et colligebat externos, ut multo numero rursus venirent in Iudaeam.
36 Dixit autem Iudas et fratres eius: “
Ecce contriti sunt inimici nostri; ascendamus mundare sancta et renovare ”.
37 Et congregatus est omnis exercitus, et ascenderunt in
montem Sion.
38 Et viderunt sanctificationem desertam et altare profanatum
et portas exustas et in atriis virgulta nata, sicut in saltu vel in uno ex
montibus, et pastophoria diruta.
39 Et sciderunt vestimenta sua et planxerunt planctu magno et
imposuerunt cinerem
40 et ceciderunt in faciem super terram et exclamaverunt tubis
signorum et clamaverunt in caelum.
41 Tunc ordinavit Iudas viros, ut pugnarent adversus eos, qui
erant in arce, donec mundaret sancta.
42 Et elegit sacerdotes sine macula voluntatem habentes in
lege;
43 et mundaverunt sancta et tulerunt lapides contaminationis
in locum immundum.
44 Et cogitaverunt de altari holocaustorum, quod profanatum
erat, quid de eo facerent.
45 Et incidit illis consilium bonum, ut destruerent illud, ne
umquam illis esset in opprobrium, quia contaminaverunt illud gentes; et
demoliti sunt altare
46 et reposuerunt lapides in monte domus in loco apto,
quoadusque veniret propheta, ut responderet de eis.
47 Et acceperunt lapides integros secundum legem et
aedificaverunt altare novum secundum illud, quod fuit prius.
48 Et aedificaverunt sancta et, quae intra domum erant, et
atria sanctificaverunt.
49 Et fecerunt vasa sancta nova et intulerunt candelabrum et
altare incensorum et mensam in templum.
50 Et incenderunt super altare et accenderunt lucernas, quae
super candelabrum erant et lucebant in templo,
51 et posuerunt super mensam panes et appenderunt vela et
consummaverunt omnia opera, quae fecerant.
52 Et ante lucem surrexerunt quinta et vicesima die mensis
noni — hic est mensis Casleu —
centesimi quadragesimi octavi anni
53 et obtulerunt sacrificium secundum legem super altare
holocaustorum novum, quod fecerunt;
54 secundum tempus et secundum diem, in qua contaminaverunt
illud gentes, in ipsa renovatum est in canticis et citharis et cinyris et
cymbalis.
55 Et cecidit omnis populus in faciem, et adoraverunt et
benedixerunt in caelum eum, qui prosperavit eis;
56 et fecerunt dedicationem altaris diebus octo et obtulerunt
holocausta cum laetitia et sacrificaverunt sacrificium salutaris et laudis
57 et ornaverunt faciem templi coronis aureis et scutulis et
dedicaverunt portas et pastophoria et imposuerunt eis ianuas.
58 Et facta est laetitia in populo magna valde, et aversum est
opprobrium gentium.
59 Et statuit Iudas et fratres eius et universa ecclesia
Israel, ut agantur dies dedicationis altaris in temporibus suis ab anno in
annum per dies octo, a quinta et vicesima die mensis Casleu, cum laetitia et
gaudio.
60 Et aedificaverunt in tempore illo montem Sion per circuitum
muros altos et turres firmas, ne quando venirent gentes et conculcarent ea,
sicut antea fecerunt.
61 Et collocavit illic exercitum, ut servarent eum, et munivit
eum ad custodiendam Bethsuram, ut haberet populus munitionem contra faciem
Idumaeae.
|