7
1 Anno centesimo quinquagesimo primo exiit Demetrius Seleuci
filius a Roma; et ascendit cum paucis viris in civitatem maritimam et regnavit illic.
2 Et factum est, ut ingressus est domum regni patrum suorum,
comprehendit exercitus Antiochum et Lysiam, ut adduceret eos ad eum.
3 Et res ei innotuit, et ait: “ Nolite mihi ostendere facies eorum ”.
4 Et occidit eos exercitus, et sedit Demetrius super sedem
regni sui.
5 Et venerunt ad eum viri iniqui et impii ex Israel, et
Alcimus dux erat eorum, qui volebat fieri sacerdos;
6 et accusaverunt populum apud regem dicentes: “ Perdidit Iudas et fratres eius omnes amicos tuos et nos dispersit de
terra nostra;
7 nunc ergo mitte virum, cui credis, ut eat et videat
exterminium omne, quod fecit nobis et regioni regis, et puniat eos et omnes
adiutores eorum ”.
8 Et elegit rex ex amicis suis Bacchidem, qui dominabatur
trans flumen, magnum in regno et fidelem regi. Et misit eum
9 et Alcimum impium et constituit ei sacerdotium et mandavit
ei facere ultionem in filios Israel.
10 Et surrexerunt et venerunt cum exercitu magno in terram
Iudae; et misit nuntios ad Iudam et ad fratres eius verbis pacificis in dolo.
11 Et non intenderunt sermonibus eorum; viderunt enim quia
venerunt cum exercitu magno.
12 Et convenerunt ad Alcimum et Bacchidem congregatio
scribarum requirere iusta;
13 et primi Asidaei erant in filiis Israel et exquirebant ab
eis pacem.
14 Dixerunt enim: “ Homo sacerdos de
semine Aaron venit et non decipiet nos ”.
15 Et locutus est cum eis verba pacifica et iuravit illis
dicens: “ Non inferemus vobis malum neque amicis vestris ”.
16 Et crediderunt ei. Et comprehendit ex eis sexaginta viros
et occidit eos in una die, secundum verbum quod scripsit:
17 “ Carnes sanctorum tuorum et sanguinem
ipsorum effuderunt in circuitu Ierusalem, et non erat qui sepeliret ”.
18 Et incubuit timor eorum et tremor in omnem populum, quia
dixerunt: “ Non est in eis veritas et iudicium;
transgressi sunt enim constitutum et iusiurandum, quod iuraverunt ”.
19 Et movit Bacchides ab Ierusalem et applicuit in Bethzaith;
et misit et comprehendit multos ex eis, qui ad se refugerant, et quosdam de
populo mactavit in puteum magnum.
20 Et commisit regionem Alcimo et reliquit cum eo auxilium in
adiutorium ipsi; et abiit Bacchides ad regem.
21 Et contendebat Alcimus pro principatu sacerdotii sui;
22 et convenerunt ad eum omnes, qui perturbabant populum suum,
et obtinuerunt terram Iudae et fecerunt plagam magnam in Israel.
23 Et vidit Iudas omnem malitiam, quam fecit Alcimus et, qui
cum eo erant, filiis Israel multo plus quam gentes;
24 et exiit in omnes fines Iudaeae in circuitu et fecit
vindictam in viros desertores, et cessaverunt ultra exire in regionem.
25 Ut vidit autem Alcimus quod praevaluit Iudas et, qui cum eo
erant, et cognovit quia non potest sustinere eos; et regressus est ad regem et
accusavit eos criminibus.
26 Et misit rex Nicanorem unum ex principibus suis
nobilioribus, qui oderat et inimicitias exercebat contra Israel; et mandavit ei
evertere populum.
27 Et venit Nicanor in Ierusalem cum exercitu magno et misit
ad Iudam et ad fratres eius verbis pacificis cum dolo
28 dicens: “ Non sit pugna inter me et
vos; veniam cum viris paucis, ut videam facies vestras cum pace ”.
29 Et venit ad Iudam, et salutaverunt se invicem pacifice, et
hostes parati erant rapere Iudam.
30 Et innotuit sermo Iudae quoniam cum dolo venerat ad eum, et
conterritus est ab eo et amplius noluit videre faciem eius.
31 Et cognovit Nicanor quoniam denudatum est consilium eius et
exivit obviam Iudae in pugnam iuxta Chapharsalama;
32 et ceciderunt de Nicanoris exercitu fere quingenti viri, et
fugerunt in civitatem David.
33 Et post haec verba ascendit Nicanor in montem Sion; et
exierunt quidam ex sacerdotibus de sanctis et quidam ex senioribus populi
salutare eum pacifice et demonstrare ei holocaustum, quod offerebatur pro rege.
34 Et irridens sprevit eos et polluit eos et locutus est
superbe
35 et iuravit cum ira dicens: “ Nisi
traditus fuerit Iudas et exercitus eius in manus meas continuo, et erit, si
regressus fuero in pace, succendam domum istam ”. Et exiit
cum ira magna.
36 Et intraverunt sacerdotes et steterunt ante faciem altaris
et templi et flentes dixerunt:
37 “ Tu elegisti domum istam ad
invocandum nomen tuum super eam, ut esset domus orationis et obsecrationis
populo tuo;
38 fac vindictam in homine isto et exercitu eius, et cadant in
gladio. Memento blasphemias eorum et ne dederis eis mansionem ”.
39 Et exiit Nicanor ab Ierusalem et applicuit ad Bethoron; et
occurrit illi exercitus Syriae.
40 Et Iudas applicuit in Hadasa cum tribus milibus viris. Et
oravit Iudas et dixit:
41 “ Qui missi erant a rege, cum male
locuti sunt; exiit angelus et percussit in eis centum octoginta quinque milia.
42 Sic contere exercitum istum in conspectu nostro hodie, et
sciant ceteri quia male locutus est super sancta tua, et iudica illum secundum
malitiam illius ”.
43 Et commiserunt exercitus proelium tertia decima die mensis
Adar; et contrita sunt castra Nicanoris, et cecidit ipse primus in proelio.
44 Ut autem vidit exercitus eius quia cecidit Nicanor,
proiecerunt arma et fugerunt.
45 Et persecuti sunt eos viam unius diei ab Hadasa usquequo
veniatur in Gazara et tubis cecinerunt post eos cum significationibus.
46 Et exierunt de omnibus castellis Iudaeae in circuitu et
ventilabant eos et conversi sunt ad eos; et ceciderunt omnes gladio, et non est
relictus ex eis nec unus.
47 Et acceperunt spolia eorum et praedam et caput Nicanoris
amputaverunt et dexteram eius, quam extenderat superbe, et attulerunt et
suspenderunt contra Ierusalem.
48 Et laetatus est populus valde; et egerunt diem illam in
laetitia magna
49 et constituerunt agere omnibus annis diem istam tertia
decima die Adar.
50 Et siluit terra Iudae dies paucos.
|