10
1 Et anno centesimo sexage simo ascendit Alexander An tiochi
filius, Epiphanes, et occupavit Ptolemaidam; et receperunt eum, et regnavit
illic.
2 Et audivit Demetrius rex et congregavit exercitum copiosum
valde et exivit obviam illi in proelium.
3 Et misit Demetrius epistulam ad Ionathan verbis pacificis,
ut magnificaret eum.
4 Dixit enim: “ Anticipemus facere pacem cum eo, priusquam faciat cum
Alexandro adversum nos;
5 recordabitur enim omnium malorum, quae consummavimus in eum
et in fratrem eius et in gentem eius ”.
6 Et dedit ei potestatem congregare exercitum et fabrificare
arma et esse ipsum socium eius; et obsides, qui erant in arce, dixit tradi ei.
7 Et venit Ionathas in Ierusalem et legit epistulas in auditu
omnis populi et eorum, qui in arce erant;
8 et timuerunt timore magno, cum audirent quoniam dedit ei rex
potestatem congregandi exercitum.
9 Et tradiderunt, qui erant in arce, Ionathae obsides, et
reddidit eos parentibus ipsorum.
10 Et habitavit Ionathas in Ierusalem et coepit aedificare et
innovare civitatem;
11 et dixit facientibus opera, ut exstruerent muros et montem
Sion in circuitu lapidibus quadratis ad munitionem: et ita fecerunt.
12 Et fugerunt alienigenae, qui erant in munitionibus, quas
Bacchides aedificaverat,
13 et reliquit unusquisque locum suum et abiit in terram suam;
14 tantum in Bethsura remanserunt aliqui ex his, qui
reliquerant legem et praecepta; erat enim ad refugium.
15 Et audivit Alexander rex promissa, quae misit Demetrius
Ionathae, et narraverunt ei proelia et virtutes, quas ipse fecit et fratres
eius, et labores, quos habuerunt.
16 Et ait: “ Numquid inveniemus aliquem
virum talem? Et nunc faciemus eum amicum et socium nostrum ”.
17 Et scripsit epistulam et misit ei secundum haec verba
dicens:
18 “ Rex Alexander fratri Ionathae
salutem.
19 Audivimus de te quod vir potens es viribus et aptus es, ut
sis amicus noster;
20 et nunc constituimus te hodie summum sacerdotem gentis
tuae, et ut amicus voceris regis — et misit ei purpuram et
coronam auream — et, quae nostra sunt, sentias nobiscum et
conserves amicitias ad nos ”.
21 Et induit se Ionathas stola sancta septimo mense, anno
centesimo sexagesimo, in die sollemni Scenopegiae; et congregavit exercitum et
fecit arma copiosa.
22 Et audivit Demetrius verba ista et contristatus est nimis
et ait:
23 “ Quid hoc fecimus quod praeoccupavit
nos Alexander apprehendere amicitiam Iudaeorum ad firmamentum?
24 Scribam et ego illis verba deprecatoria et dignitates et
dona, ut sint mecum in adiutorium ”.
25 Et misit eis secundum haec verba: “
Rex Demetrius genti Iudaeorum salutem.
26 Quoniam servastis ad nos pactum et mansistis in amicitia
nostra et non accessistis ad inimicos nostros, audivimus et gavisi sumus.
27 Et nunc perseverate adhuc conservare ad nos fidem, et
retribuemus vobis bona pro his, quae facitis nobiscum,
28 et remittemus vobis praestationes multas et dabimus vobis
donationes.
29 Et nunc absolvo vos et remitto Iudaeos a tributis et pretio
salis et a coronis;
30 et pro tertia parte seminis et pro dimidia parte fructus
ligni, quod debetur mihi accipere, remitto ex hodierno die et deinceps accipere
a terra Iudae et a tribus regionibus, quae additae sunt illi ex Samaritide et
Galilaea, ex hodierna die et in totum tempus;
31 et Ierusalem sit sancta et libera et fines eius et decimae
et tributa.
32 Remitto etiam potestatem arcis, quae est in Ierusalem, et
do eam summo sacerdoti, ut constituat in ea viros, quoscumque ipse elegerit,
qui custodiant eam.
33 Et omnem animam Iudaeorum, quae captiva est a terra Iudae
in omni regno meo, relinquo liberam gratis, et omnes a tributis solvantur etiam
pecorum suorum.
34 Et omnes dies sollemnes et sabbata et neomeniae et dies
decreti et tres dies ante diem sollemnem et tres dies post diem sollemnem sint
omnes immunitatis et remissionis omnibus Iudaeis, qui sunt in regno meo;
35 et nemo habebit potestatem agere et perturbare aliquem
illorum de omni causa.
36 Et ascribantur ex Iudaeis in exercitu regis ad triginta
milia virorum, et dabuntur illis copiae, ut oportet omnibus exercitibus regis.
37 Et ex eis constituentur, qui sint in munitionibus regis
magnis, et ex his constituentur super negotia regni, quae aguntur ex fide, et
praepositi eorum et principes sint ex eis et ambulent in legibus suis, sicut
praecepit rex in terra Iudae.
38 Et tres regiones, quae additae sunt Iudaeae ex regione
Samariae, addatur Iudaeae reputari, ut sint sub uno et non oboediant alii
potestati, nisi summi sacerdotis.
39
Ptolemaida et confines eius dedi donum sanctis, quae sunt in Ierusalem, ad
necessarios sumptus sanctis.
40 Et ego do singulis annis quindecim milia siclorum argenti
de rationibus regis ex locis, quae me contingunt;
41 et omne, quod reliquum fuerit, quod non reddiderant, qui
super negotia erant, annis prioribus, ex hoc dabunt in opera domus.
42 Et super haec quinque milia siclorum argenti, quanta
accipiebant de sanctorum ratione per singulos annos, et haec remittuntur eo
quod ipsa ad sacerdotes pertineant, qui ministerio funguntur.
43 Et quicumque confugerint in templum, quod est Hierosolymis,
et in omnibus finibus eius debentes regalia et quamlibet rem, dimittantur, et
universa, quae sunt eis in regno meo.
44 Et ad aedificanda vel restauranda opera sanctorum sumptus
dabitur de ratione regis;
45 et ad exstruendos muros Ierusalem et communiendum in
circuitu sumptus dabitur de ratione regis et ad construendos muros in Iudaea ”.
46 Ut audivit autem Ionathas et populus sermones istos, non
crediderunt eis nec receperunt, quia recordati sunt malitiae magnae, quam
fecerat in Israel et tribulaverat eos valde.
47 Et complacuit eis in Alexandro, quia ipse fuerat eis
princeps sermonum pacis, et ipsi auxilium ferebant omnibus diebus.
48
Et congregavit rex Alexander exercitum magnum et admovit castra contra
Demetrium.
49 Et commiserunt proelium duo reges, et fugit exercitus
Alexandri, et insecutus est eum Demetrius et praevaluit adversus eos;
50 et confirmavit proelium nimis, donec occidit sol, et
cecidit Demetrius in die illa.
51 Et misit Alexander ad Ptolemaeum regem Aegypti legatos
secundum haec verba dicens:
52 “ Quoniam regressus sum in regnum meum et sedi in sede patrum
meorum et obtinui principatum et contrivi Demetrium et possedi regionem nostram
53 et commisi pugnam cum eo, et contritus est ipse et castra
eius a nobis, et sedimus in sede regni eius;
54 et nunc statuamus ad invicem amicitiam, et da mihi filiam
tuam uxorem, et ego ero gener tuus et dabo tibi dona et ipsi digna te ”.
55 Et respondit rex Ptolemaeus dicens: “
Felix dies, in qua reversus es ad terram patrum tuorum et sedisti in sede regni
eorum!
56 Et nunc faciam tibi, quae scripsisti, sed occurre in
Ptolemaidam, ut videamus invicem nos, et socer fiam tibi, sicut dixisti ”.
57 Et exivit Ptolemaeus de Aegypto, ipse et Cleopatra filia
eius, et venit Ptolemaidam anno centesimo sexagesimo secundo.
58 Et occurrit ei Alexander rex, et dedit ei Cleopatram filiam
suam et fecit nuptias eius Ptolemaidae sicut reges in magna gloria.
59 Et scripsit rex Alexander Ionathae, ut veniret obviam sibi.
60 Et abiit cum gloria Ptolemaidam et occurrit ibi duobus
regibus et dedit illis argentum multum et aurum et dona et invenit gratiam in
conspectu eorum.
61 Et convenerunt adversus eum viri pestilentes ex Israel,
viri iniqui interpellantes adversus eum; et non intendit ad eos rex.
62 Et iussit rex, et exspoliaverunt Ionathan vestibus suis et
induerunt eum purpura; et ita fecerunt. Et collocavit eum rex sedere secum.
63 Dixitque principibus suis: “ Exite cum
eo in medium civitatis et praedicate, ut nemo adversus eum interpellet de ullo
negotio, nec quisquam ei molestus sit de ulla ratione ”.
64 Et factum est, ut viderunt, qui interpellabant gloriam
eius, quae praedicabatur, et opertum eum purpura, fugerunt omnes.
65 Et magnificavit eum rex et scripsit eum inter primos amicos
et posuit eum ducem et participem principatus.
66 Et reversus est Ionathas in Ierusalem cum pace et laetitia.
67 In anno centesimo sexagesimo quinto venit Demetrius filius
Demetrii a Creta in terram patrum suorum;
68 et audivit Alexander rex et contristatus est valde et
reversus est Antiochiam.
69 Et constituit Demetrius rex Apollonium, qui praeerat
Coelesyriae, et congregavit exercitum magnum; et accessit ad Iamniam et misit
ad Ionathan summum sacerdotem
70 dicens: “ Tu omnino solus resistis
nobis; ego autem factus sum in derisum et in opprobrium propter te; et quare tu
potestatem adversum nos exerces in montibus?
71 Nunc ergo si confidis in virtutibus tuis, descende ad nos
in campum, et comparemus illic invicem, quia mecum est virtus civitatum.
72 Interroga et disce quis sum ego et ceteri, qui auxilio sunt
nobis, et dicunt: “Non potest stare pes vester ante faciem
nostram, quia bis in fugam conversi sunt patres tui in terra sua”.
73 Et nunc non poteris sustinere equitatum et exercitum talem
in campo, ubi non est lapis neque silex neque locus fugiendi ”.
74 Ut audivit autem Ionathas sermones Apollonii, motus est
animo et elegit decem milia virorum et exiit ab Ierusalem, et occurrit ei Simon
frater eius in adiutorium.
75 Et applicuit castra in Ioppen; et excluserunt eum, qui
erant de civitate, quia custodia Apollonii in Ioppe erat, et oppugnaverunt eam.
76 Et exterriti, qui erant in civitate, aperuerunt ei, et
obtinuit Ionathas Ioppen.
77 Et audivit Apollonius et admovit tria milia equitum et
exercitum multum. Et abiit Azotum tamquam iter faciens et statim exiit in
campum, eo quod haberet multitudinem equitum et confideret in eis.
78 Et insecutus est eum Ionathas in Azotum, et exercitus
commiserunt proelium.
79 Et reliquit Apollonius mille equites post eos occulte.
80 Et cognovit Ionathas quoniam insidiae sunt post se; et
circuierunt castra eius et iecerunt iacula in populum a mane usque ad vesperam.
81 Populus autem stabat, sicut praeceperat Ionathas, et
laboraverunt equi eorum.
82 Et eiecit Simon exercitum suum et commisit contra legionem;
equites enim fatigati erant. Et contriti sunt ab eo et fugerunt,
83 et equi dispersi sunt in campo et fugerunt in Azotum et
intraverunt in Bethdagon idolum suum, ut ibi se liberarent.
84 Et succendit Ionathas Azotum et civitates, quae erant in
circuitu eius, et accepit spolia eorum et templum Dagon et omnes, qui fugerunt
in illud, succendit igne.
85 Et fuerunt, qui ceciderunt gladio cum his qui succensi
sunt, fere octo milia virorum.
86 Et movit inde Ionathas castra et applicuit ad Ascalonem, et
exierunt de civitate obviam illi in magna gloria.
87 Et reversus est Ionathas in Ierusalem cum suis habentibus
spolia multa.
88 Et factum est, ut audivit Alexander rex sermones istos, et
addidit adhuc glorificare Ionathan
89 et misit ei fibulam auream, sicut consuetudo est dari
cognatis regum, et dedit ei Accaron et omnes fines eius in possessionem.
|