11
1 Et rex Aegypti congregavit exercitum sicut arena, quae est
circa oram maris, et naves multas et quaerebat obtinere regnum Alexandri dolo
et addere illud regno suo.
2 Et exiit in Syriam verbis pacificis, et aperiebant ei
civitates et occurrebant ei, quia mandaverat Alexander rex exire ei obviam, eo
quod socer suus esset.
3 Cum autem introiret civitatem, Ptolemaeus ponebat custodias
militum in singulis civitatibus.
4 Et, ut appropiavit Azoto, ostenderunt ei templum Dagon
succensum et Azotum et suburbana eius demolita et corpora proiecta et
combustos, quos combusserat in bello; fecerant enim tumulos eorum in via eius.
5 Et narraverunt regi, quae fecit Ionathas, ut vituperarent
eum; et tacuit rex.
6 Et occurrit Ionathas regi in Ioppen cum gloria, et invicem
se salutaverunt et dormierunt illic.
7 Et abiit Ionathas cum rege usque ad fluvium, qui vocatur
Eleutherus, et reversus est in Ierusalem.
8 Rex autem Ptolemaeus obtinuit dominium civitatum maritimarum
usque Seleuciam maritimam et cogitabat in Alexandrum consilia mala.
9 Et misit legatos ad Demetrium dicens: “ Veni, componamus
inter nos pactum, et dabo tibi filiam meam, quam habet Alexander, et regnabis
in regno patris tui;
10 paenitet enim me quod dederim illi filiam meam: quaesivit
enim me occidere ”.
11 Et vituperavit eum, propterea quod concupisceret regnum
eius.
12 Et abstulit filiam suam et dedit eam Demetrio et alienavit
se ab Alexandro, et manifestatae sunt inimicitiae eorum.
13 Et intravit Ptolemaeus Antiochiam et imposuit duo diademata
capiti suo, Aegypti et Asiae.
14 Alexander autem rex erat in Cilicia illis temporibus, quia
rebellabant, qui erant de locis illis;
15 et audivit Alexander et venit ad eum in bello. Et produxit
Ptolemaeus exercitum et occurrit ei in manu valida et fugavit eum.
16 Et fugit Alexander in Arabiam, ut ibi protegeretur; rex
autem Ptolemaeus exaltatus est.
17 Et abstulit Zabdiel Arabs caput Alexandri et misit
Ptolemaeo.
18 Et rex Ptolemaeus mortuus est in die tertia; et qui erant
in munitionibus, perierunt ab his, qui erant in munitionibus.
19 Et regnavit
Demetrius anno centesimo sexagesimo septimo.
20 In diebus illis congregavit Ionathas eos, qui erant de
Iudaea, ut expugnarent arcem, quae est in Ierusalem; et fecerunt contra eam
machinas multas.
21 Et abierunt quidam, qui oderant gentem suam, viri iniqui ad
regem et renuntiaverunt ei quod Ionathas obsideret arcem.
22
Et audiens iratus est et statim, ut audivit, movit castra et venit ad
Ptolemaidam et scripsit Ionathae, ne obsideret arcem et ut occurreret sibi ad
colloquium in Ptolemaidam festinato.
23 Ut audivit autem Ionathas, iussit obsidere et elegit de
senioribus Israel et de sacerdotibus et dedit se periculo
24 et accepit argentum et aurum et vestem et alia xenia multa
et abiit ad regem in Ptolemaidam et invenit gratiam in conspectu eius.
25 Et interpellabant adversus eum quidam iniqui ex gente sua.
26 Et fecit ei rex, sicut fecerant ei qui ante eum fuerant, et
exaltavit eum in conspectu omnium amicorum suorum
27 et statuit ei principatum sacerdotii et, quaecumque alia
habuit prius pretiosa, et fecit eum principem primorum amicorum.
28 Et postulavit Ionathas a rege, ut immunem faceret Iudaeam
et tres toparchias et Samaritidem, et promisit ei talenta trecenta.
29 Et consensit rex et scripsit Ionathae epistulas de his
omnibus hunc modum continentes:
30 “ Rex Demetrius fratri Ionathae salutem et genti Iudaeorum.
31 Exemplum epistulae, quam scripsimus Lastheni parenti nostro
de vobis, scripsimus et ad vos, ut sciretis:
32 “Rex Demetrius Lastheni patri salutem.
33 Genti Iudaeorum amicis nostris et conservantibus, quae
iusta sunt apud nos, decrevimus benefacere propter benignitatem ipsorum, quam
erga nos habent.
34 Statuimus ergo illis fines Iudaeae et tres regiones,
Apherema et Lydda et Ramathaim, quae additae sunt Iudaeae ex Samaritide, et
omnia confinia earum, omnibus sacrificantibus in Hierosolymis, pro regalibus,
quae ab eis prius accipiebat rex per singulos annos de fructibus terrae et
pomorum;
35 et alia, quae ad nos pertinent ex hoc tempore decimarum et
tributorum pertinentium ad nos, et salis stagna et pertinentes ad nos coronas,
omnia ipsis concedimus.
36 Et nihil horum irritum erit ex hoc et in omne tempus.
37 Nunc ergo
curate facere horum exemplum, et detur Ionathae et ponatur in monte sancto in
loco celebri” ”.
38 Et videns Demetrius rex quod siluit terra in conspectu suo,
et nihil ei resistit, dimisit totum exercitum suum, unumquemque in locum suum,
excepto peregrino exercitu, quem contraxit ab insulis gentium; et inimici erant
ei omnes exercitus patrum eius.
39 Tryphon autem erat quidam partium Alexandri prius et vidit
quoniam omnis exercitus murmurabat contra Demetrium et ivit ad Imalcue Arabem,
qui nutriebat Antiochum filium Alexandri;
40 et assidebat ei, ut traderet eum ipsi, ut regnaret loco
patris sui. Et enuntiavit ei quanta constituerat Demetrius et inimicitias exercituum
eius adversus illum; et mansit ibi diebus multis.
41 Et misit Ionathas ad Demetrium regem, ut eiceret eos, qui
in arce erant in Ierusalem et qui in praesidiis erant, quia impugnabant Israel.
42 Et misit Demetrius ad Ionathan dicens: “ Non haec tantum
faciam tibi et genti tuae, sed gloria illustrabo te et gentem tuam, cum fuerit
opportunum;
43 nunc ergo recte feceris, si miseris in auxilium mihi viros,
quia discessit omnis exercitus meus ”.
44 Et misit ei Ionathas tria milia virorum fortium Antiochiam,
et venerunt ad regem, et delectatus est rex in adventu eorum.
45 Et convenerunt, qui erant de civitate, centum viginti milia
virorum, et volebant interficere regem;
46 et fugit rex in aulam, et occupaverunt, qui erant de
civitate, itinera civitatis et coeperunt pugnare.
47 Et vocavit rex Iudaeos in auxilium, et convenerunt omnes
simul ad eum et dispersi sunt per civitatem; et occiderunt in illa die centum
milia hominum.
48 Et succenderunt civitatem et ceperunt spolia multa in die
illa et liberaverunt regem.
49 Et viderunt, qui erant de civitate, quod obtinuissent
Iudaei civitatem, sicut volebant, et infirmati sunt mente sua et clamaverunt ad
regem cum precibus dicentes:
50 “ Da nobis dextras, et cessent Iudaei
oppugnare nos et civitatem ”.
51 Et proiecerunt arma sua et fecerunt pacem; et glorificati
sunt Iudaei in conspectu regis et in conspectu omnium, qui erant in regno eius,
et nominati sunt in regno et regressi sunt in Ierusalem habentes spolia multa.
52 Et sedit
Demetrius rex in sede regni sui, et siluit terra in conspectu eius.
53
Et mentitus est omnia, quaecumque dixit, et abalienavit se a Ionatha et non
retribuit ei secundum beneficia, quae sibi tribuerat, et vexabat eum valde.
54 Post haec autem reversus est Tryphon, et Antiochus cum eo
puer adulescentior; et regnavit et imposuit sibi diadema.
55 Et congregati sunt ad eum omnes exercitus, quos disperserat
Demetrius, et pugnaverunt contra eum, et fugit et terga vertit.
56 Et accepit Tryphon bestias et obtinuit Antiochiam.
57 Et scripsit Antiochus adulescentior Ionathae dicens: “ Constituo tibi
summum sacerdotium et constituo te super quattuor regiones et ut sis de amicis
regis ”.
58 Et misit illi vasa aurea et ministerium et dedit ei
potestatem bibendi in auro et esse in purpura et habere fibulam auream.
59 Et Simonem fratrem eius constituit ducem a descensu Tyri
usque ad fines Aegypti.
60 Et exiit Ionathas et perambulabat trans flumen et in
civitatibus, et congregatus est ad eum omnis exercitus Syriae in auxilium; et
venit Ascalonem, et occurrerunt ei honorifice de civitate.
61 Et abiit inde Gazam, et concluserunt, qui erant Gazae; et obsedit
eam et succendit, quae erant in circuitu civitatis, et praedatus est ea.
62 Et rogaverunt Gazenses Ionathan, et dedit illis dexteram et
accepit filios principum eorum obsides et misit illos in Ierusalem; et
perambulavit regionem usque Damascum.
63 Et audivit Ionathas quod aderant principes Demetrii in
Cades, quae est in Galilaea, cum exercitu multo volentes eum removere a
negotio;
64 et occurrit illis, fratrem autem suum Simonem reliquit in
regione.
65 Et applicuit Simon ad Bethsuram et expugnabat eam diebus
multis et conclusit eos.
66 Et postulaverunt ab eo dextras accipere, et dedit illis; et
eiecit eos inde et cepit civitatem et posuit in ea praesidium.
67 Et Ionathas et castra eius applicuerunt ad aquam Gennesar
et ante lucem vigilaverunt in campo Asor.
68 Et ecce castra alienigenarum occurrebant ei in campo et
tendebant ei insidias in montibus; ipsi autem occurrerunt ex adverso.
69 Insidiae vero exsurrexerunt de locis suis et commiserunt
proelium.
70 Et fugerunt, qui erant ex parte Ionathae omnes, et nemo
relictus est ex eis, nisi Matthathias filius Absalomi et Iudas filius Chalphi
princeps militiae exercitus.
71 Et scidit Ionathas vestimenta sua et posuit terram in
capite suo et oravit.
72 Et reversus est ad eos in proelium et convertit eos in
fugam; et fugerunt.
73 Et viderunt, qui fugiebant partis illius, et reversi sunt
ad eum et insequebantur cum eo usque Cades, usque ad castra ipsorum, et
applicuerunt illic.
74 Et ceciderunt de alienigenis in die illa tria milia
virorum; et reversus est Ionathas in Ierusalem.
|