12
1 Et vidit Ionathas quia tem pus eum adiuvat; et elegit vi ros
et misit Romam statuere et renovare cum eis amicitiam;
2 et ad Spartiatas et ad alia loca misit epistulas secundum
eadem.
3 Et abierunt Romam et intraverunt curiam et dixerunt: “Ionathas summus
sacerdos et gens Iudaeorum miserunt nos renovare amicitiam et societatem
secundum pristinum”.
4
Et dederunt illis epistulas ad ipsos per loca, ut deducerent eos in terram
Iudae cum pace.
5 Et hoc est exemplum epistularum, quas scripsit Ionathas
Spartiatis:
6 “ Ionathas summus sacerdos et seniores gentis et sacerdotes et
reliquus populus Iudaeorum Spartiatis fratribus salutem.
7 Iampridem missae erant epistulae ad Oniam summum sacerdotem
ab Ario, qui regnabat apud vos, quoniam estis fratres nostri, sicut rescriptum
continet, quod subiectum est.
8
Et suscepit Onias virum, qui missus fuerat, cum honore; et accepit epistulas,
in quibus significabatur de societate et amicitia.
9 Nos igitur, cum nullo horum indigeremus, exhortationem
habentes sanctos libros, qui sunt in manibus nostris,
10 tentavimus mittere ad vos renovare fraternitatem et
amicitiam, ne forte alieni efficiamur a vobis; multa enim tempora transierunt,
ex quo misistis ad nos.
11 Nos ergo in omni tempore sine intermissione in diebus
sollemnibus et ceteris, quibus oportet, memores sumus vestri in sacrificiis, quae
offerimus, et in obsecrationibus, sicut fas est et decet meminisse fratrum.
12 Laetamur itaque de gloria vestra.
13 Nos autem circumdederunt multae tribulationes et multa
proelia; et impugnaverunt nos reges, qui sunt in circuitu nostro.
14 Noluimus ergo vobis molesti esse et ceteris sociis et
amicis nostris in his proeliis;
15 habemus enim de caelo auxilium, quod nos adiuvat, et
liberati sumus nos ab inimicis nostris, et humiliati sunt inimici nostri.
16 Elegimus itaque Numenium Antiochi filium et Antipatrem
Iasonis filium et misimus ad Romanos renovare cum eis amicitiam et societatem
pristinam;
17 mandavimus itaque eis, ut veniant etiam ad vos et salutent
vos et reddant vobis epistulas nostras de innovatione et fraternitate nostra.
18
Et nunc bene facietis respondentes nobis ad haec ”.
19 Et hoc est rescriptum epistularum, quas miserunt Oniae:
20 “ Arius rex Spartiatarum Oniae
sacerdoti magno salutem.
21
Inventum est in scriptura de Spartiatis et Iudaeis quoniam sunt fratres et quod
sunt de genere Abraham.
22 Et nunc, ex quo haec cognovimus, bene facietis scribentes
nobis de pace vestra.
23 Sed et nos rescribimus vobis. Pecora vestra et possessiones vestrae nostrae sunt;
et, quae nostra, vestra sunt. Mandamus itaque, ut annuntient vobis secundum haec ”.
24 Et audivit Ionathas quoniam regressi sunt principes
Demetrii cum exercitu multo supra quam prius pugnare adversus eum.
25
Et exiit ab Ierusalem et occurrit eis in Amathitem regionem; non enim dedit eis
spatium, ut ingrederentur regionem eius.
26 Et misit speculatores in castra eorum, et reversi
renuntiaverunt ei quod ita constituunt supervenire illis nocte.
27 Cum occidisset autem sol, praecepit Ionathas suis vigilare
et esse in armis paratos ad pugnam tota nocte; et emisit custodes per circuitum
castrorum.
28
Et audierunt adversarii quod paratus est Ionathas cum suis in bellum, et
timuerunt et formidaverunt in corde suo et accenderunt focos in castris suis.
29 Ionathas autem et, qui cum eo erant, non cognoverunt usque
mane; videbant enim luminaria ardentia.
30 Et insecutus est eos Ionathas et non comprehendit eos;
transierant enim flumen Eleutherum.
31 Et divertit Ionathas ad Arabas, qui vocantur Zabadaei, et
percussit eos et accepit spolia eorum.
32 Et iunxit et venit Damascum et perambulabat omnem regionem
illam.
33 Simon autem exiit et venit usque ad Ascalonem et ad proxima
praesidia et declinavit in Ioppen et occupavit eam;
34 audivit enim quod vellent praesidium tradere partibus
Demetrii, et posuit ibi custodes, ut custodirent eam.
35 Et reversus est Ionathas et convocavit seniores populi et
cogitavit cum eis aedificare praesidia in Iudaea
36 et altius extollere muros Ierusalem et exaltare altitudinem
magnam inter medium arcis et civitatis, ut separaret eam a civitate, ut esset
ipsa singulariter, ut neque emant neque vendant.
37 Et convenerunt, ut aedificarent civitatem; et cecidit de
muro, qui erat super torrentem a subsolano, et reparavit eum, qui vocatur
Chaphenatha.
38 Et Simon aedificavit Adida in Sephela et munivit eam et
imposuit portas et seras.
39 Et quaesivit Tryphon regnare Asiae et imponere sibi diadema
et extendere manum in Antiochum regem.
40 Et veritus est, ne forte non permitteret eum Ionathas et ne
forte pugnaret adversus eum, et quaerebat comprehendere eum et occidere et
exsurgens abiit in Bethsan.
41 Et exivit Ionathas obviam illi cum quadraginta milibus
virorum electorum in proelium et venit Bethsan.
42 Et vidit Tryphon quia venit cum exercitu multo et extendere
in eum manus timuit
43 et excepit eum cum honore et commendavit eum omnibus amicis
suis et dedit ei munera et praecepit exercitibus suis, ut oboedirent ei sicut
sibi.
44 Et dixit Ionathae: “ Ut quid vexasti universum populum, cum
bellum nobis non sit?
45 Et nunc remitte eos in domos suas. Elige autem tibi viros
paucos, qui tecum sint, et veni mecum Ptolemaidam, et tradam eam tibi et
reliqua praesidia et reliquum exercitum et universos praepositos negotiis et
conversus abibo; propterea enim veni ”.
46 Et credidit ei et fecit, sicut dixit, et dimisit exercitum,
et abierunt in terram Iudae.
47 Retinuit autem secum tria milia virorum, ex quibus remisit
in Galilaeam duo milia; mille autem venerunt cum eo.
48 Ut autem intravit Ptolemaidam Ionathas, clauserunt portas
Ptolemenses et comprehenderunt eum; et omnes, qui cum eo intraverant, gladio
interfecerunt.
49 Et misit Tryphon exercitum et equites in Galilaeam et in
campum magnum, ut perderent omnes socios Ionathae.
50 At illi, cum cognovissent quia comprehensus est Ionathas et
periit, et omnes, qui cum eo erant, hortati sunt semetipsos et ibant conglobati
parati in proelium.
51 Et videntes hi, qui insecuti fuerant, quia pro anima res
est illis, reversi sunt;
52 illi autem venerunt omnes cum pace in terram Iudae et
planxerunt Ionathan et eos, qui cum ipso fuerant, et timuerunt valde; et luxit
Israel luctu magno.
53 Et quaesierunt omnes gentes, quae erant in circuitu eorum,
conterere eos; dixerunt enim:
54 “Non habent principem et adiuvantem;
nunc ergo expugnemus illos et tollamus de hominibus memoriam eorum ”.
|